라틴어 문장 검색

Id optime cernitur in schola Leucippi et Democriti, collata cum reliquis philosophiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:3)
quod etiam optime se ostendit in comparatione philosophiae ejus ad alias philosophias quae apud Graecos celebrabantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:8)
idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut ex fructibus judicetur et vana habeatur quae sterilis sit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:7)
Itaque optime traducitur illud Phocionis a moribus ad intellectualia:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:17)
quia, postquam particulares istae scientiae dispertitae et constitutae fuerint, a philosophia naturali non amplius aluntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:6)
At apud plerosque tantum abest ut homines id sibi proponant, ut scientiarum et artium massa augmentum obtineat, ut ex ea, quae praesto est, massa nil amplius sumant aut quaerant, quam quantum ad usum professorium aut lucrum aut existimationem aut hujusmodi compendia convertere possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:8)
ut fit in natura consistentiae, quae in ligno vel lapide non notatur, sed solidi appellatione transmittitur, neque amplius de fuga separationis aut solutionis continuitatis inquiritur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:14)
praesertim in via quae non singulis solummodo pervia est (ut fit in via illa rationali), sed ubi hominum labores et operae (praesertim quantum ad experientiae collectam) optime distribui et deinde componi possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 273:5)
Itaque id verbis amplius vincere non conabimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:9)
Optime autem cedit inquisitio naturalis, quando physicum terminatur in mathematico.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:6)
quod optime cernitur in vitris calendaribus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 178:2)
Optime autem cernitur iste motus in aere, qui per exiguum calorem se dilatat continuo et manifesto;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 230:1)
quia sicut ostensivae ducunt facile ad differentias, ita clandestinae ducunt optime ad genera;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 269:6)
at si non detur talis copia aquae quae succedere possit, cadit aqua in guttis rotundis, quae est figura quae optime aquam sustinet contra discontinuationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:7)
Optime autem cernitur hoc in spuma et nive, quae talem induunt consistentiam ut fere secari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION