라틴어 문장 검색

Primo itaque hanc fidei summam ponamus, de unitate scilicet ac trinitate divina;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:8)
XXXII, 9), id est ratione cuncta condidit, sive ordinavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:25)
quia teste Gregorio, Spiritus ipse amor est. De quo etiam Augustinus in primo super Genesim, eo loco quo scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:11)
, 3), hoc est in dicto suo, seu Verbo, id est in coaeterna Sapientia sua Pater ordinavit facienda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:16)
Ab aeterno ordinata sum, antequam terra fieret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:25)
Philosophos autem unum tantummodo Deum cognoscere unus ex ipsis Tullius in primo Rhetoricorum perhibet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:11)
Nolebat immundos terrenis cupiditatibus animos se in divina conari, quandoquidem ab eis causas rerum videbat inquiri, quas primas atque summas, nonnisi in unius vim ac summi Dei voluntate esse credebat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:26)
A Platone quoque in primo De republica personam Socratis et Thimaei inducente scriptum est ita:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:29)
XVI. Primus autem nunc ille antiquissimus philosophorum, et magni nominis occurrat Mercurius, quem pro excellentia sua deum quoque appellaverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:1)
Dominus, inquit, et factor omnium deorum secundum fecit Dominum, hunc fecit primum, et solum et verum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:5)
Quem primo factum dixit, postea unigenitum appellavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:11)
Hic quippe a Deo Patre quasi primo loco subsistit, cum Spiritus tanquam tertio loco ab utrisque sit. Unde et Patrem Hieronymus principalem Spiritum ad Filium nominat, opere videlicet illo suo de tribus virtutibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:6)
Secundum ordinatam ac congruam computationis ordinationem, juxta videlicet ipsam existentiae seriem, quae in ipsis est personis, non secundum aliquos earum dignitatis gradus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:16)
Omnia temporaliter facta per ipsum, hoc est per ipsam Dei bonitatem condita, in ipsa Dei bonitate quodam modo perenniter vivebant, cum apud divinam providentiam omnia ab aeterno per ejus bonitatem optime essent ordinata, ut tam bene singula procedere vellet, quantum oporteret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:6)
Nihil quippe est quod ita oblectet, et nimia suavitate sui alliciat animos, sicut melodia, nihil ita pronum ad eos componendos vel commovendos vel pacandos, ut juxta illud primi capituli Boetianae musicae scirent philosophi, quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Adeo quidem ut iracundiam insaniamque melodia sedari, et gravissimarum infirmitatum dolores curari animadverterent atque efficerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION