라틴어 문장 검색

maritimas tum Alpis tenebat procurator Marius Maturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장8)
florentissimum Italiae latus, quantum inter Padum Alpisque camporum et urbium, armis Vitellii (namque et praemissae a Caecina cohortes advenerant) tenebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 17장2)
At Caecina, velut relicta post Alpis saevitia ac licentia, modesto agmine per Italiam incessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장1)
clausam Alpibus et nullo maris subsidio transpadanam Italiam atque ipso transitu exercitus vastam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장6)
contra ipsis omnia opulenta et fida, Pannoniam Moesiam Dalmatiam Orientem cum integris exercitibus, Italiam et caput rerum urbem senatumque et populum, numquam obscura nomina, etiam si aliquando obumbrentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장10)
quos Vitellius agmini suo iungi ut fidos, legionem Grais Alpibus traductam eo flexu itineris ire iubet quo Viennam vitarent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장8)
quartadecimani postquam Alpibus degressi sunt, seditiosissimus quisque signa Viennam ferebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장11)
Vix credibile memoratu est quantum superbiae socordiaeque Vitellio adoleverit, postquam speculatores e Syria Iudaeaque adactum in verba eius Orientem nuntiavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 73장1)
ita Vitellii paratus noscebantur, Vespasiani consiliorum pleraque ignota, primum socordia Vitellii, dein Pannonicae Alpes praesidiis insessae nuntios retinebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장5)
mare quoque etesiarum flatu in Orientem navigantibus secundum, inde adversum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장6)
illic agitavere placeretne obstrui Pannoniae Alpes, donec a tergo vires universae consurgerent, an ire comminus et certare pro Italia constantius foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장3)
et interiectus exercitus Raetiam Iuliasque Alpis, [ac] ne pervium illa Germanicis exercitibus foret, obsaepserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 8장8)
' undique clamor, et orientem solem (ita in Syria mos est) tertiani salutavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장10)
Sempronio P. Cornelio consulibus, ingruente in Italiam Annibale, propugnaculum adversus Gallos trans Padum agentis et si qua alia vis per Alpis rueret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장3)
simul transitus Alpium praesidiis occupati, suspecta Germania, tamquam in auxilium Vitellii accingeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 35장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION