라틴어 문장 검색

neque enim dat tempus Echemmon, sed furit et, cupiens saltu dare vulnera collo, non circumspectis exactum viribus ensem fregit, et extrema percussae parte columnae lammina dissiluit dominique in gutture fixa est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:10)
Non tulit infelix laqueoque animosa ligavit guttura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 13:1)
summaque tremens cervice sagitta haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:7)
Corporibus gelidis incumbit et ordine nullo oscula dispensat natos suprema per omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 21:4)
Spectat eam Tereus praecontrectatque videndo osculaque et collo circumdata bracchia cernens omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris accipit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:17)
Mandabat pariterque suae dabat oscula natae, et lacrimae mites inter mandata cadebant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 41:1)
Ut tamen accessit natus matrique salutem attulit et parvis adduxit colla lacertis mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit, mota quidem est genetrix infractaque constitit ira invitique oculi lacrimis maduere coactis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:21)
utque solent pleni resonare camini, aut ubi terrena silices fornace soluti concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, pectora sic intus clausas volventia flammas gutturaque usta sonant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:5)
haud procul egesta scrobibus tellure duabus sacra facit cultrosque in guttura velleris atri conicit et patulas perfundit sanguine fossas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:3)
Cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum, membra simul pecudis validosque venefica sucos mergit in aere cavo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 22:2)
Plura locuturo cum verbis guttura Colchis abstulit et calidis laniatum mersit in undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 24:7)
Tamen oscula terrae roboribusque dedi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 51:6)
Male me, quin vera faterer, continui, male, quin, ut oportuit, oscula ferrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 59:5)
Dedit oscula nato non iterum repetenda suo, pennisque levatus ante volat comitique timet, velut ales, ab alto quae teneram prolem produxit in aera nido, hortaturque sequi damnosasque erudit artes et movet ipse suas et nati respicit alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:7)
petit ille dapes sub imagine somni oraque vana movet dentemque in dente fatigat exercetque cibo delusum guttur inani proque epulis tenues nequiquam devorat auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION