라틴어 문장 검색

os tenerum pueri balbumque poeta figurat, torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem, mox etiam pectus praeceptis format amicis, asperitatis et invidiae corrector et irae, recte facta refert, orientia tempora notis instruit exemplis, inopem solatur et aegrum, castis cum pueris ignara puella mariti disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 149)
ut Argonautas praeter omnis candidum Medea mirata est ducem, ignota tauris inligaturum iuga perunxit hoc Iasonem, hoc delibutis ulta donis paelicem serpente fugit alite.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 36)
"cur dira barbarae minus venena Medeae valent, quibus Superbam fugit ulta paelicem, magni Creontis filiam, cum palla, tabo munus imbutum, novam incendio nuptam abstulit?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 513)
"indormit unctis omnium cubilibus oblivione paelicum?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 515)
Occidit Agamemnonem Clytaemnestra, quia ille filiam communem immolaverat et captivam pellicem adducebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 310:2)
scis ut illi nil eum adultero, sic tibi nil esse debere cum paelice, et non facis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 26:3)
sciet in uxore gravissimum esse genus iniuriae paelicem, sed illum libido in contraria inpinget.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 37:10)
Cum coeperat voluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab inlicitis voluptatibus, sed etiam supervacuis, libebat circumscribere gulam ac ventrem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 13:2)
licuit pudicos coniugis quondam toros et sceptra casta vidua tutari fide - periere mores ius decus pietas fides et qui redire cum perit nescit pudor;
(세네카, 아가멤논 3:4)
neve desertus foret a paelice umquam barbara caelebs torus, ablatam Achilli diligit Lyrnesida, nec rapere puduit e sinu avulsam viri - en Paridis hostem, nunc novum vulnus gerens amore Phrygiae vatis incensus furit, et post tropaea Troica ac versum Ilium captae maritus remeat et Priami gener.
(세네카, 아가멤논 4:13)
sed nunc casta repetatur fides, nam sera numquam est ad bonos mores via:
(세네카, 아가멤논 5:17)
effusa circa paelicum quanto venit turba apparatu!
(세네카, 아가멤논 5:27)
at illa nolet, ultimum est nuptae malum palam mariti possidens paelex domum.
(세네카, 아가멤논 5:30)
At ista poenas capite persolvet suo captiva coniunx, regii paelex tori.
(세네카, 아가멤논 18:11)
Castam te putas, quia inuisa meretrix es ?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 3:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION