라틴어 문장 검색

at malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti nonnunquam excidit ipsa simulatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 18:2)
prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec unquam tanta fuerit loquendi facultas, ut non titubet atque haereat, quotiens ab animo verba dissentiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 35:2)
inde confusio et coepti paenitentia et subitum silentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 103:2)
Non timide itaque conponor ad illum diem, quo remotis strophis ac fucis de me iudicaturus sum, utrum loquar fortia an sentiam, numquid simulatio fuerit et mimus, quicquid contra fortunam iactavi verborum contumacium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 5:4)
ita inprobarum voluptatum etiam post ipsas paenitentia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 2:8)
Saepe videmur taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse, tamen in illa latebra, in quam nos timor ac lassitudo coniecit, interdum recrudescit ambitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 9:3)
Numquam me caro ista conpellet ad metum, numquam ad indignam bono simulationem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 22:1)
Non est tamen quod existimes ullam aetatem aptiorem esse ad bonam mentem quam quae se multis experimentis, longa ac frequenti rerum paenitentia edomuit, quae ad salutaria mitigatis adfectibus venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 14:3)
Illic scilicet, si ista animum detrahunt, si ad confessionem servitutis adducunt, si illi paenitentiam sui faciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 29:4)
Fruuntur voluptatibus, quas et magis capiunt et ex facili sine ullo pudoris aut paenitentiae metu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 15:5)
Nihil simulatio proficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 18:2)
Volgares opificum, quae manu constant et ad instruendam vitam occupatae sunt, in quibus nulla decoris, nulla honesti simulatio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 21:3)
Damnavit mixtas paenitentia voluptates et bona semper placitum laudavit et palam fecit felicissimum esse cui felicitate non opus est, potentissimum esse qui se habet in potestate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 34:5)
Maximum indicium est malae mentis fluctuatio et inter simulationem virtutum vitiorum adsidua iactatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 20:1)
CESTIVS a parte patris aiebat simulationem luxuriae significandam magis quam profitendam.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION