라틴어 문장 검색

HUCUSQUE responsiones beati papae Gregorii ad consulta reuerentissimi antistitis Augustini.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.2)
PRAETEREA idem papa Gregorius Augustino episcopo, quia suggesserat ei multam quidem sibi esse messem, sed operarios paucos, misit cum praefatis legatariis suis plures cooperatores ac uerbi ministros;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX.2)
MISIT idem beatus papa Gregorius eodem tempore etiam regi Aedilbercto epistulam, simul et dona in diuersis speciebus perplura;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII.2)
De obitu beati papae Gregorii.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I.1)
HIS temporibus, id est anno dominicae incarnationis DCV, beatus papa Gregorius, postquam sedem Romanae et apostolicae ecclesiae XIII annos, menses VI, et dies X gloriosissime rexit, defunctus est, atque ad aeternam regni caelestis sedem translatus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I.2)
Fecit inter alia beatus papa Gregorius, ut in ecclesiis sanctorum apostolorum Petri et Pauli super corpora eorum missae celebrarentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:14)
se ipsum paratum esse in hoc opus Domino cooperante perficiendum, si tamen apostolico papae, hoc ut fieret, placeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:34)
et tamen si in tribus his mihi obtemperare uultis, ut pascha suo tempore celebretis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:20)
Non enim paschae diem dominicum suo tempore, sed a XIIII usque ad XX lunam obseruabant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.5)
Habet haec in medio pene sui altare in honore beati papae Gregorii dedicatum, in quo per omne sabbatum a presbytero loci illius agendae eorum sollemniter celebrantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. III. 1:8)
Ut Laurentius cum coepiscopis suis Scottos unitatem sanctae ecclesiae maxime in pascha obseruando sequi monuerit, et ut Mellitus Romam uenerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV.1)
Siquidem ubi Scottorum in praefata ipsorum patria, quomodo et Brettonum in ipsa Brittania, uitam ac professionem minus ecclesiasticam in multis esse cognouit, maxime quod paschae sollemnitatem non suo tempore celebrarent, sed, ut supra docuimus, a XIIIIa luna usque ad XXam dominicae resurrectionis diem obseruandum esse putarent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:2)
His temporibus uenit Mellitus Lundoniae episcopus Romam, de necessariis ecclesiae Anglorum cum apostolico papa Bonifatio tractaturus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:13)
Et cum idem papa reuerentissimus cogeret synodum episcoporum Italiae, de uita monachorum et quiete ordinaturus, et ipse Mellitus inter eos adsedit anno VIII imperii Focatis principis, indictione XIIIa, tertio die Kalendarum Martiarum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:14)
Ut Bonifatius papa Iusto successori eius pallium et epistulam miserit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION