라틴어 문장 검색

-- sed tamen utcunque justa aut permissa, nihilominus impar fortasse fuisset ea ipsa contentio, ob virium nostrarum modum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:7)
Syllogismus ad principia scientiarum non adhibetur, ad media axiomata frustra adhibetur, cum sit subtilitati naturae longe impar.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 29:1)
ut utrinque philosophia super experientiae et naturalis historiae nimis angustam basin fundata sit, atque ex paucioribus, quam par est, pronunciet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 130:2)
eodem modo et a nostra aetate (si vires suas nosset, et experiri et intendere vellet) majora multo quam a priscis temporibus expectari par est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:7)
qui cum theologiam (satis pro potestate) in ordinem redegerint, et in artis formam effinxerint, hoc insuper effecerunt, ut pugnax et spinosa Aristotelis philosophia corpori religionis, plus quam par erat, immisceretur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 213:2)
sed interim divina humanis, impari conditione, permiscentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 214:3)
Inductio enim quae procedit per enumerationem simplicem res puerilis est, et precario concludit, et periculo exponitur ab instantia contradictoria, et plerumque secundum pauciora quam par est, et ex his tantummodo quae praesto sunt, pronunciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:3)
Non enim res pari periculo non tentatur, et non succedit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 275:2)
ut faciamus intellectum humanum rebus et naturae parem), nullo modo acquiescimus in his, quae adhuc praecepimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:7)
Itaque adhibeantur duo bacilla ferrea, vel duo tubi vitrei, quoad caetera pares, et calefiant nonnihil;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 236:3)
licet impar admodum sit fortitudo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 244:2)
adeo ut si quis asserat aliquod contentum aquae in par contentum aeris verti posse, idem sit ac si dicat aliquid posse redigi in nihilum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:7)
contra, si quis asserat aliquod contentum aeris in par contentum aquae verti posse, idem sit ac si dicat aliquid posse fieri ex nihilo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:8)
veluti quod non trahat magnes ferrum per tantam crassitiem auri quam per par spatium aeris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:11)
Cuiusmodi quidem sectae philosophorum licet defecerint, supersunt tamen ingenia quaedam ventosa et discursantia, quibus eaedem omnino venae, licet non pari cum antiquis copia sanguinis, repletae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION