라틴어 문장 검색

Par numerus est, qui in duo aequalia et in duo inaequalia partitionem recipit, sed ut in neutra divisione vel in paritati paritas vel paritati inparitas misceatur, praeter solum paritatis principem, binarium numerum, qui in aequalem non recipit sectionem, propterea quod ex duabus unitatibus constat et ex prima duoroum quoddammmodo paritate.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia secundum antiquiorem modum divisio paris et inparis 1:2)
Inpar vero numerus est, qui ad quamlibet illam divisionem per inaequalia semper sdividitur, ut utrasque species numeri semper ostendat, nec unquam altera sine alter asit, sed una pars paritati, inparitati alia deputetur, ut, vij si dividas in iij atque iij, altera portio par altera inpar est. et hoc idem in cuntis inparibus numerus invenitur, neque unquam in inparis divisione praeter se esse possunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia secundum antiquiorem modum divisio paris et inparis 1:8)
Quod si haec etiam per alterutras species definienda sunt, dicetur inparem numerum esse, qui unitate differt a pari vel cremento vel deminutione.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Definitio paris et inparis per alterutrum 1:1)
Par item numerus est, qui unitate differt ab inpari vel cremento vel deminutione.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Definitio paris et inparis per alterutrum 1:2)
Paris autem numeri species sunt tres.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Divisio paris numeri 1:1)
Medietas autem quaedam, quae utrorumque participat, est numerus, qui voactur inpariter par.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Divisio paris numeri 1:3)
sed binarius unitatis medietate dividitur, quae unitas naturaliter singularis non recipit sectionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 1:4)
Huic numero videtur accidere, ut quaecunque eius fuerit pars, cum nomine ipso vocabuloque pariter par inveniatur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 1:5)
Sed ideo mihi videtur hic numerus pariter par vocatus,
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 1:7)
quod eius omnes partes et nomine et quantitate pares pariter inveniantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 12:1)
Quomodo autem et nomine et quantitate pares pariter inveniantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 12:2)
Quomodo autem et nomine et quantitate pares habeat partes hic numerus, post dicemus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 12:3)
ab uno enim quoscunque in duplici proportione notaveris, semper pares pariter procreantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 12:5)
Praeter hanc autem generationem ut nascantur aliter inpossibile est. Huius autem rei tale detur per ordinem descriptionis exemplum sintque cunti duplices ab uno i ii iiij viij xvi xxxij lxiiij cxxviij cclvi dxii atque hinc si fiat infinita progressio, tales cuntos invenies, factique sunt ab uno in cuplici proportione, et omnes sunt pariter pares.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 12:6)
Illud autem non minima consideratione dignum est, quod eius omnis pars ab una parte quacunque, quae intra ipsum numerum est, denominatur tantamque summam quantitatis includit, quota pars est alter numerus pariter paris illius, qui eum respondeant, ut quota pars una est, tantam habeat altera quantitatem, et quota pars ista est, tanum in priore summa necesse sit multitudinis inveniri.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION