라틴어 문장 검색

ne quid eis noceatur, neu quis invitus sacramentum dicere cogatur, a Caesare cavetur.
(카이사르, 내란기, 1권 86:4)
Proinde sibi ac rei publicae parcerent, cum, quantum in bello fortuna posset, iam ipsi incommodis suis satis essent documento.
(카이사르, 내란기, 3권 10:11)
Quorum studium alacritatemque pugnandi cum cognovisset Scipio, suspicatus fore, ut postero die aut invitus dimicare cogeretur aut magna cum infamia castris se contineret, qui magna exspectatione venisset, temere progressus turpem habuit exitum et noctu ne conclamatis quidem vasis flumen transit atque in eandem partem, ex qua venerat, redit ibique prope flumen edito natura loco castra posuit.
(카이사르, 내란기, 3권 37:6)
Eis autem invitis, a quibus Pharus tenetur, non potest esse propter angustias navibus introitus in portum.
(카이사르, 내란기, 3권 112:7)
Has munitiones insequentibus auxit diebus, ut pro muro obiectas haberet neu dimicare invitus cogeretur.
(카이사르, 내란기, 3권 112:13)
Eo opere perfecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire conentur, prohibere possit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 8장2)
Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter angustias ire non poterant.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 9장1)
Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent, memoriam deponere posse?
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 14장3)
Est enim hoc Gallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibus ex regionibus veniant quas ibi res cognoverint pronuntiare cogat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 5장2)
Germanos neque priores populo Romano bellum inferre neque tamen recusare, si lacessantur, quin armis contendant, quod Germanorum consuetudo [haec] sit a maioribus tradita, Quicumque bellum inferant, resistere neque deprecari. Haec tamen dicere venisse invitos, eiectos domo;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 7장3)
populi Romani imperium Rhenum finire; si se invito Germanos in Galliam transire non aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperii aut potestatis trans Rhenum postularet?
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 16장4)
His rebus permotus Quintus Titurius, cum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 36장1)
Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ac vocibus sibi parcere cogeretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 40장7)
petunt atque orant ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum vellet, dare pollicentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 9장7)
Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 28장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION