라틴어 문장 검색

sic hostibus ille pepercit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum21)
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes desuper invertunt calathos largosque rosarum imbres et violas plenis sparsere pharetris collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit Sirius et teneras clementi sidere fovit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae68)
quos Smyrna dedit, quos Mantua libros percurrens damnas Helenam nec parcis Elissae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae74)
Dum crystalla puer contingere lubrica gaudet et gelidum tenero pollice versat onus, vidit perspicuo deprensas marmore lymphas, dura quibus solis parcere novit hiems, et siccum relegens labris sitientibus orbem inrita quaesitis oscula fixit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVIII)1)
nostris ne parcite membris;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia18)
in Iovis exitium telum non esse recuso.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia19)
pro nobis nihil ille pati nullumque recusat discrimen temptare sui, non dura viarum, non incerta maris, Libyae squalentis harenas audebit superare pedes madidaque cadente Pleiade Gaetulas intrabit navita Syrtes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:271)
pepercit erubuitque preces, animusque relanguit atrox quamvis indocilis flecti:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:25)
accipe Lethaeo famulas cum gurgite Parcas, sit fatum quodcumque voles."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:169)
inde timor numenque loco, nemorisque senectae parcitur, aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:235)
pro saevior ense parcendi rabies concessaque vita dolori!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:117)
parcite contiguo — Rufinus praecipit!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:127)
iam mihi barbaricos sitientia pila cruores sponte volant ultroque manus mucrone furenti ducitur et siccum gladium vagina recusat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:134)
oculis iam parcite nostris et Ditis purgate domos.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:304)
mox nomina supplex cum fletu precibusque ciet veterumque laborum admonet et frustra iugulum parcentibus offert, defixoque malis animo sua membra suasque cernit abire manus:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:106)

SEARCH

MENU NAVIGATION