라틴어 문장 검색

Ac primum illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et corpore et vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 24:3)
numquam voluisset id quidem, sed, si voluisset, paruissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:4)
non enim paruit ille . Gracchi temeritati, sed praefuit, nec se comitem illius furoris, sed ducem praebuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:7)
haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus quidem dum rogemur, studium semper adsit, cunctatio absit, consilium verum dare audeamus libere, plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte, sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae pareatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 57:1)
etenim cetera cum parant, cui parent nesciunt nec cuius causa laborent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 70:2)
qui quamdiu auctoritati meae paruit, talis tribunus plebis fuit ut nemo contra civium perditorum popularem turbulentamque dementiam a senatu et a bonorum causa steterit constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:2)
simul atque ire in exilium iussus est, paruit, ivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 12:4)
Habetis eum consulem, qui et parere vestris decretis non dubitet et ea, quae statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum praestare possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 24:2)
motus enim voluntarius eam naturam in se ipse continet, ut sit in nostra potestate nobisque pareat, nec id sine causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 37:3)
appellatur enim quidam a philosophis ἀργο`σ λόγοσ, cui si pareamus, nihil omnino agamus in vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 41:11)
quae enim cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine ulla iniuria, quae autem inanes sunt, iis parendum non est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 69:1)
eadem ratio habet in se quiddam amplum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper invictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 59:2)
satisne ergo pudori consulat, si quis sine teste libidini pareat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 78:2)
deinde id quoque videmus, et ita figuratum corpus, ut excellat aliis, animumque ita constitutum, ut et sensibus instructus sit et habeat praestantiam mentis, cui tota hominis natura pareat, in qua sit mirabilis quaedam vis rationis et cognitionis et scientiae virtutumque omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 46:4)
quid collega eius Iunius eodem bello nonne tempestate classem amisit, cum auspiciis non paruisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION