라틴어 문장 검색

numquam autem impetus sine adsensu mentis est, neque enim fieri potest ut de ultione et poena agatur animo nesciente.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 18:1)
ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et iudicio pergentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:2)
non enim quia accepit iniuriam nocet, sed parata est, dum noceat, vel accipere, nec illi verbera lacerationes- que in ultionem petuntur sed in voluptatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 25:1)
Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio, et talio non multum differt nisi ordine ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 175:5)
Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 17:1)
Non vis ergo admoneam eos, qui iram summa potentia exercent et argumentum virium existimant et in magnis magnae fortunae bonis ponunt paratam ultionem, quam non sit potens, immo ne liber quidem dici possit irae suae captivus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 25:2)
Ultio doloris confessio est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:3)
" Aliquis vult irato committi ultionem, cum Plato sibi ipse imperium abrogaverit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 78:5)
Multum temporis ultio absumit, multis se iniuriis obicit, dum una dolet ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 163:2)
removebit omnia ultionis instrumenta, simulabit iram, ut tamquam adiutor et doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat, moras nectet et, dum maiorem poenam quaerit, praesentem differet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 223:5)
Sic vestras halucinationes fero quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 143:1)
postea cogitaui et haec ipsa mihi cogitandi causa fuit uxoris ultio.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.34)
non peto ut me a parricida uindicetis, sed ut separetis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, parricida aequis sententiis absolutus.4)
parricidam non accuso, sed fugio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, parricida aequis sententiis absolutus.5)
, Non absolutus parricida, sed dubius:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, parricida aequis sententiis absolutus.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION