라틴어 문장 검색

Praelia navalia quanti fuerint momenti ex multis exemplis patet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 14:6)
Hi enim ubi semel se suspectos sentiant fideles postquam nunquam evadent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:27)
Quod penuriae genus plerunque taedio afficit, et quamprimum notam subierit in ridiculum evadit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:4)
Atque illud observationem non praeteriit, eos qui ex professo sapientiae et artibus propriis nimium tribuerunt in fine infortunatos evasisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 3:12)
Patet iam conferendo inter se commoda et incommoda usurarum (quod modo fecimus) duo esse quae reconciliare oportet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:3)
Primo, qui ingenia nacti sunt fragilia, quorum acies facile redunditur, qualis fuit Hermogenes rhetor, cuius libri subtilissimi sunt, verum ipse paulo post stupidus evasit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:36)
Itaque nil mirum cuiquam videatur si quandoque in viros egregios evadant, qualis fuit Agesilaus, Zangerus Solymanni filius, Aesopus, Gasca Peruviae praefectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:21)
Ad exitus soli lateralis utrinque monticellos fieri probo ad talem altitudinem parietis exterioris ut in monticello stanti in agros pateat prospectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:8)
In quibus hunc uere patuit racionis egere.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, III. De fatuo, qui sapienciam acquirit 4:9)
Hic patet intentis, quod opus sit inane legentis:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, III. De fatuo, qui sapienciam acquirit 4:10)
Legeris hec quisquis, uerbis monearis in istis, Vt uigili cura caueas, que sunt nocitura, Ne pateat predae locus usquam mentis in aede, Semper et insistas, ut ei uigilando resistas;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:6)
Cominus accessit, mox sector ut inde recessit, Incubuitque super temptatque, quod hic quoque nuper, Dumque sedendo secat lignum, quod forte patebat, Testiculos rima concluserat eius in ima.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:3)
"Si fruticum fragmen uolucrum deduxerit agmen Vnguibus aut rostris, solus patet hic ubi postis, Moxque datis lignis aliis si subditur ignis, Hac cadet arte doli domus ista suique coloni."
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:21)
Sic euaserunt animalia, quod timuerunt, Vulpis et hoc sensu sunt omnia libera censu.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:16)
Nam si quid molis pateris, quod pendere nolis, Caucius est astu quam te defendere fastu.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION