라틴어 문장 검색

sacer ille tibi redeuntibus annis, sed sacer in pecude.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3113)
"maius, rex optime, maius numen nescio quod nostris intervenit aris quam sufferre queant spumantia cymbia lacte, caesarum sanguis pecudum, verbena, coronae, accitas video longe dispergier umbras, territa Persephone vertit vestigia retro extinctis facibus, tracto 1 fugitiva flagello, nil agit arcanum murmur, nil Thessala prosunt carmina, turbatos revocat nulla hostia manes, nonne vides ut turibulis frigentibus ignis marceat, ut canis pigrescat pruna favillis?"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3151)
absit enim procul illa fames, caedibus ut pecudum libeat sanguineas lacerare dapes.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum15)
puerorum infantia primo errorem cum lacte bibit, gustaverat inter vagitus de farre molae, saxa inlita ceris viderat unguentoque lares umescere nigros.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권73)
"hac primum pueros pater imbuit arte, hanc genitore suo didicit puer ipse magistro, non aris, non farre molae victoria felix exorata venit:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 28)
nonne hominem ac pecudem distantia separat una, quod bona quadrupedum ante oculos sita sunt, ego contra spero quod extra aciem longum servatur in aevum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 252)
"non alius segetes et spicea farra subpeditat deus ast 1 alius dat musta racemis purpureumque gravi fundit de palmite sucum, ipse ego sum, virides oleas pinguescere bacis qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas, et qui Lucinas tribuo nascentibus horas, duplex lege mea per mutua foedera sexus gignere amat subolem generisque propagine gaudet;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 274)
induvias caesae pecudes et frigida parvas praebebat spelunca domos:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2102)
una superstitio est, quamvis non concolor error, hinc alia exoritur tenebrosis tecta frutectis semita, quam pecudes et muta animalia carpunt uaeque latent silvis:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2309)
ultima legati defleta dolore querella est Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis virginibus castisque choris alimenta negentur, Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes, hinc ait et steriles frugescere rarius agros et tristem saevire famem, totumque per orbem mortales pallere inopes ac panis egenos, quae tanta extiterit praesenti tempore tamque invidiosa fames, quam Triptolemi Cererisque moverit ira penu pro virginis ulciscendo, non memini nec tale aliquid vel fama susurrat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2320)
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권41)
hoc illud meritum est, quod continuare feruntur excubias Latii pro maiestate Palati, quod redimunt vitam populi procerumque salutem, perfundunt quia colla comis bene vel bene cingunt tempora taeniolis et licia crinibus addunt, et quia subter humum lustrales testibus umbris in flammam iugulant pecudes et murmura miscent?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2379)
venditus insidiis fratrum puer ipse vicissim cratera in farris sacco clam praecipit abdi, utque reos furti Ioseph tenet, auctio fallax proditur, agnoscunt fratrem veniaque pudescunt.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), A fratribus Agnitus Ioseph1)
illum sideribus caput inmiscere propinquis, hunc in caenosas subito cecidisse paludes, omnibus una subest natura, sed exitus omnes non unus peragit placitorum segrege forma, haud secus ac si olim per sudum lactea forte lapsa columbarum nubes descendat in arvum ruris frugiferi, laqueos ubi callidus auceps praetendit lentoque inlevit vimina visco, sparsit et insidias siliquis vel farre doloso, inliciunt alias fallentia grana, gulamque innectunt avidam tortae retinacula saetae, molle vel inplicitas gluten circumligat alas, ast aliae, quas nullus amor prolectat edendi, gressibus innocuis sterili spatiantur in herba suspectamque cavent oculos convertere ad escam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1216)
ast ubi se furiata luis excitat in famulos Domini Christicolasque cruenta iubet tura cremare, iecur pecudis mortiferis adolere deis, infremuit sacer Eulaliae spiritus, ingeniique ferox turbida frangere bella parat, et rude pectus anhela Deo femina provocat arma virum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION