라틴어 문장 검색

"Sed cum primum luminis oblatione tori secreta claruerunt, videt omnium ferarum mitissimam dulcissimamque bestiam, ipsum illum Cupidinem formosum deum formose cubantem, cuius aspectu lucernae quoque lumen hilaratum increbruit et acuminis sacrilegi novaculam paenitebat."
(아풀레이우스, 변신, 5권169)
"Sed hoc feci leviter, scio, et praeclarus ille sagittarius ipse me telo meo percussi teque coniugem meam feci, ut bestia scilicet tibi viderer ei ferro caput excideres meum, quod istos amatores tuos oculos gerit!"
(아풀레이우스, 변신, 5권186)
"Meministi consilium vestrum, scilicet quo mihi suasistis ut bestiam, quae mariti mentito nomine mecum quiescebat, prius quam ingluvie voraci me misellam hauriret, ancipiti novacula peremerem?"
(아풀레이우스, 변신, 5권206)
"nam per saxa cautium membris iactatis atque dissipatis et proinde ut merebatur lacerata visceribus suis alitibus bestiisque obvium ferens pabulum interiit."
(아풀레이우스, 변신, 5권215)
Et utpote in coetu turbulento variae fuere sententiae, ut primus vivam cremari censeret puellam, secundus bestiis obici suaderet, tertius patibulo suffigi iuberet, quartus tormentis excarnificari praeciperet;
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:2)
"mortuae bestiae ipsa vivens ventrem habitabit, tum factore nimio nares excruciante aestu et inediae diutinae letali fame tabescet, nec suis saltem liberis manibus mortem sibi fabricare poterit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:12)
Ego denique quem saevissimus eius impetus in bestiam et extremae sortis quadripedem deduxerat, cuiusque casus etiam quovis nequissimo dolendus atque miserandus merito videretur, crimine latrocinii in hospitem mihi carissimum postulabar.
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:1)
"Sed, ut video, nullum uspiam pecus sacrificatui ac ne vinum quidem potatui affatim vel sufficiens habemus."
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:9)
"nec enim Charite maritum suum quaerere patiebatur bestias armatas dente vel cornu."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:17)
"Iamque apud frondosum tumulum ramorumque densis tegminibus umbrosum, prospectu vestigatorum obsaeptis capreis, canes venationis indagini generosae, mandato cubili residentes invaderent bestias, immittuntur;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:18)
"nec tantillum morati protinus insiliunt equos ex summo studio bestiam insequentes."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:28)
"Sed prior Tlepolemus iaculum, quod gerebat, insuper dorsum bestiae contorsit:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:30)
"necnon tamen ipsam quoque bestiam facili manu transadigit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:35)
"Sic ad nostri similitudinem, qui vere lamentabamur, conformatus manus suae culpam bestiae dabat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:39)
nudatis ossibus cuncta candere ac per hoc nos quoque summa cautione viae reddi debere idque vel in primis observitare, ut luce clara et die iam provecto et sole florido, vitantes undique latentes insidias, cum et ipso lumine dirarum bestiarum repigratur impetus, non laciniatim disperso sed cuneatim stipato commeatu difficultates illas transabiremus Sed nequissimi fugitivi ductores illi nostri caecae festinationis temeritate ac metu incertae insecutionis spreta salubri monitione nec expectata luce proxuma!
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION