라틴어 문장 검색

Tunc claustrum pelagi cepit Pharon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:39)
Nec nocuit tectis ignis, nec Sirius agris, Nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI6)
Quae cum saepe vagus premeret torrentibus undis Thybris et hiberno rumperet arva lacu, Emeritam puppem, ripa quae stabat in alta, Inplevit saxis obposuitque vadis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXV2)
Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit, Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, II7)
pelagi mascula praeda sumus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXXVIII Gustatorium2)
nam si utramque ex conspectu amiserunt, sciunt periculose se navigare ac verentur in pelago latentem insulam, quem locum vocant aras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 10813)
usurpatum tamen est neutrum genus propter unum Graecum nomen, id est pelagus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 14910)
cum enim pelagi faciat, neutri tamen est generis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 14911)
pelago in pelagus, ut inferretque deos Latio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1812)
pelago aquarum abundantia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2468)
sane multi 'it mare proruptum' et 'pelago premit arva sonanti' hoc intellegi volunt, quod tanta est in illis locis accessa quae dicitur maris, ut per ora Timavi, id est usque ad initium fontis mare ascendat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 24610)
unde ait 'it mare proruptum et pelago p. a.', id est aqua maris premat arva, hoc est litora vicina cooperiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 24611)
secvrus amorum germanae aut contemnens, id est neglegens, non curans amores sororis, ut securi pelagi atque mei, id est contemptores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3502)
semper enim diluvio et incendio conparat bellum, ut in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit aut rapidus montano gurgite torrens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5662)
incendia belli aut ardorem simpliciter belli, quia semper diluvio et incendio et tempestati conparat bellum, ut in segetem veluti cum flamma f. a. i. aut rapidus montano flumine torrens et alibi saevis effusa Mycenis tempestas ierit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5663)

SEARCH

MENU NAVIGATION