라틴어 문장 검색

ea cingit flexuoso volumine draco.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:5)
Adverterant in se populum in spectaculo gladiatorum Livia et Iulia comitatus dissimilitudine, quippe cingentibus Liviam gravibus viris, haec iuventutis et quidem luxuriosae grege circumsidebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 6:2)
undique colles Inclusere cavi, et nigra nemus abiete cingit, quae res utique faciebat lucum a populi communione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:3)
Est autem carmen huiusmodi quo di evocantur, cum oppugnatione civitas cingitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 7:1)
Huc caput atque illuc humero ex utroque pependit, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 8:5)
Cingitur ipse furens certatim in praelia Turnus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 11:1)
Nec sic inmissis aurigae undantia lora Concussere iugis, pronique in verbera pendent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 20:2)
Cum igitur adseruerimus quattuor in corpore fieri digestiones, quarum altera pendet ex altera, et si praecedens fuerit impedita, nullus fit sequentis effectus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 26:1)
Rationis plena gemina ista sententia, et altera pendet ex altera.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 16:5)
Sic probatur efficaciam sensuum de ratione pendere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 23:1)
At nunc semirutis pendent quod moenia tectis Urbibus Italiae, lapsisque ingentia muris Saxa iacent, nulloque domus custode tenentur Rarus et antiquis habitator in urbibus errat, Horrida quod dumis multosque inarata per annos Hesperia est, desuntque manus poscentibus arvis, Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor Poenus erit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:7)
gladii cum triste minantes Iudicium insolita trepidum cinxere corona, Atque auso medias perrumpere milite leges Pompeiana reum clauserunt signa Milonem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:17)
ingens urbem cingebat Erinnys, Excutiens pronam flagranti vertice pinum, Stridentesque comas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:30)
Mox iubet et totam pavidis a civibus urbem Ambiri, et festo purgantes moenia lustro, Longa per extremos pomoeria cingere fines Pontifices, sacri quibus est permissa potestas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:38)
pars aegra et marcida pendet, Pars micat et celeri venas movet improba pulsu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:61)

SEARCH

MENU NAVIGATION