라틴어 문장 검색

Vox en nostras perculit aures tristis alumnae;
(세네카, 옥타비아 2:1)
genitorem adortus impia stravi nece.
(세네카, Phoenissae 264:1)
cana nitentem perculit iuvenem coma,
(세네카, Troades 195:1)
"nuntius at postquam ductorem perculit, Hunos iam prope contemptum propriis in sedibus hostem exspectare Getas, versat vagus omnia secum consilia et mentem curarum fluctibus urget."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 140)
Non prolem Garamantici Tonantis, regnis principibusque principantem, porrectas Asiae loquar paterno actum fulmine pervolasse terras et primum Darii tumultuantes praefectos satrapasque perculisse, mox ipsum solio patrum superbum cognatosque sibi deos crepantem captis coniuge, liberis, parente in casus hominis redire iussum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem12)
iacebant corpora undique locorum plaustris convecta rorantibus, quae, quoniam perculsis indesinenter incumberes, raptim succensis conclusa domiciliis culminum superlabentum rogalibus fragmentis funerabantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 8:3)
"utinam et mihi fortior aetas, quaeque fuit, Dolopas eum Scyria litora adortos perdomui fregique vadis, quae signa triumphi vidistis celsa murorum in fronte, carinas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:43)
fetam Pholoes sub rupe leaenam perculerat ferro vacuisque reliquerat antris ipsam, sed catulos adportat et incitat ungues.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권78)
cuius adortus cruda rudimenta et teneros formaverit annos Centaurus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권191)
"- ingentem recreare virum, teneamus adorti tendentes iam fila colos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici37)
"orbum visu regnisque carentem non regere aut dictis maerentem flectere adorti, quos genui quocumque toro;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권16)
"postquam caerulei sinuosa volumina monstri, terrigenam Pythona deus septem orbibus atris amplexum Delphos squamisque annosa ferentem robora, Castaliis dum fontibus ore trisuleo fusus hiat nigro sitiens alimenta veneno, perculit, absumptis numerosa in vulnera telis, Cirrhaeique dedit centum per iugera campi vix tandem explieitum, nova deinde piacula caedis perquirens nostri tecta haud opulenta Crotopi attigit, huic primis et pubem ineuntibus annis mira decore pios servabat nata penates intemerata toris, felix, si Delia numquam furta nec occultum Phoebo sociasset amorem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권197)
vario sic turbidus aestu angitur ac sese culpat super omnia, qui non orantem in mediis legatum coetibus ense perculerit foedasque palam satiaverit iras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권13)
"hic excelsa petens subita face solis inarsit submisitque animos, illum vestigia adortum maiorum volucrum tenerae deponitis alae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권206)
effunditur ille in caput, adsurgentem alio puer improbus ictu perculit eventuque impalluit ipse secundo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권312)

SEARCH

MENU NAVIGATION