라틴어 문장 검색

non enim rerum modo sed etiam verborum ordinem praestat, nec ea pauca contexit, sed durat prope in infinitum, et in actionibus prius audiendi patientia quam memoriae fides deficit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 102:4)
non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum illi etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 170:2)
Habebo apud posteros gratiam, possum mecum duratura nomina educere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 5:3)
Nutriendus est hic pudor, qui quamdiu in animo eius duraverit, aliquis erit bonae spei locus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 2:7)
Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 9:1)
Dominum patrem familiae appellaverunt, servos, quod etiam in mimis adhuc durat, familiares.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 14:2)
Quamlibet viam iumenta patiuntur, quorum durata in aspero ungula est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:3)
Sed iam me sic ad omnia ista duravi, ut audire vel pausarium possim voce acerbissima remigibus modos dantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 5:2)
Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis vix retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 13:3)
Nulli vero etiam cui rapina feliciter cessit, gaudium rapti duravit in posterum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:3)
Nec umquam inmodica durarunt, nisi illa moderatrix ratio conpescuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 19:2)
Duremus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:5)
Magna exercitatione durandus est animus, ut conspectum eius accessumque patiatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:2)
Nam eum saepe apud se non sint, consuetudo insaniae durat et vitia vino concepta etiam sine illo valent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 26:4)
alimenta, quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant et solida innatant stomacho, onera sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION