라틴어 문장 검색

Hoc autem fecit non per edictum (quandoquidem examinationes nondum essent perfectae, ideoque magis et minus recipere possent), sed per famas aulicas, quae ut plurimum altius penetrant quam edicta typis excussa.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:6)
Adeo ut, si mandata non perfecerint, certae morti addicti sint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:11)
Sed satis gnarus fortunam suam tam contemptibilem redditam ut nullius spes pascere possit (spe autem perficienda res erat, nam praemia deerant), apud se vastum et tragicum facinus machinatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:3)
Nihilominus ut Cursono fides confirmaretur (qui, ut verisimile est, nondum omnes artes suas deprompserat, neque quae ab eo agenda erant perfecerat), publicata est apud crucem D. Pauli tempore executionum praedictarum bulla papalis excommunicationis et anathematis in comitem Suffolciae et Thomam Cursonum, et alios quosdam nominatim, ac generaliter in omnes fautores eiusdem comitis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:14)
Accleravit etiam fundationes religiosas, et anno sequente (qui fuit regni sui vicesimus tertius) illam Savoiae perfecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:18)
Affabilis fuit et blanda quadam eloquentia pollens, magnaque prorsus uti consueverat verborum dulcedine et illecebris cum aliquid suadere aut perficere vellet quod enixe cupiebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 10:5)
Quicquid enim suscepit perfecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:14)
Ea est, ut quando Salomonem in plurimis referas, judiciorum gravitate, regno pacifico, cordis latitudine, librorum denique quos composuisti nobili varietate, etiam hoc ad ejusdem regis exemplum addas, ut cures Historiam Naturalem et Experimentalem, veram et severam (missis philologicis), et quae sit in ordine ad condendam philosophiam, denique qualem suo loco describemus, congeri et perfici:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:17)
decrevit prima quaeque quae perficere licuit in publicum edere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:21)
perfectionem in tot simulantia, sed per partes male impleta;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:49)
eamque in charitate perficiant et regant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:15)
quum rem non intra unius aetatis curriculum omnino perfici posse confidat, sed successioni destinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:11)
eo nimirum consilio, ut facilius et veteribus perfectio et novis aditus detur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:3)
At quinta pars ad tempus tantum, donec reliqua perficiantur, adhibetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:1)
Hanc vero postremam partem perficere et ad exitum perducere, res est et supra vires et ultra spes nostras collocata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION