라틴어 문장 검색

Et perfecta supradicta castella et disposita per Francos scaras resedentes et ipsa custodientes reversus est domnus Carolus rex in Franciam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 66:5)
Qui cum imperatori de iustitiis in Italia a se partim factis partim inchoatis fecisset indicium, missus est in Italiam Adalhardus comes palatii, iussumque est, ut Mauringum Brixiae comitem secum adsumeret et inchoatas iustitias perficere curaret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 287:3)
Et dum in his principes regni occupantur, Karolus imperator ad hoc negotium perficiendum Hludowicum filium suum delegit in regno cum suis primoribus relinquendum et iterum iter parat, quo Italiam pergeret et inde ad limina apostolorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:3)
Herkengerus vero quae sibi mandaverat statim adimplevit et Heinricum cum exercitu Parisius venire fecit, sed nil ibi profecit atque in suam rediit regionem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:2)
Iterum rex alios atque alios missos misit, sed nil profecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:6)
A praeda vero illis revertentibus occurrit regis exercitus, sed nil profecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:3)
Proficit exempli merito cautela docendi, Maiorique sua credat in arte minor.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:13)
quod eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum.
(아풀레이우스, 변명 58:4)
etiam illud non negatur, Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea mihi dono dedisse.
(아풀레이우스, 변명 60:4)
persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis omnibus mallet, et quam primum hoc perficere incredibili studio auebat.
(아풀레이우스, 변명 71:12)
doceam rursum haec et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud clarissimos scriptores me legisse an disputem longe aliud esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi an, quod multo praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis ad haec respondere?
(아풀레이우스, 변명 89:3)
uenerat ad nos, priusquam istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo Pontianus, pedes nostros aduolutus ueniam et obliuionem praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus auscultarit.
(아풀레이우스, 변명 92:3)
quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis, quam praemium paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat.
(아풀레이우스, 변명 95:3)
At ille puellae meretricis blandimentis et lenonis patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater eius animam edidit, relicta matre ad patruum commigrauit, quo facilius remotis nobis coepta perficerentur;
(아풀레이우스, 변명 96:1)
nec quicquam omnium est quod possit in primordio sui perfici, sed in omnibus ferme ante est spei rudimentum quam rei experimentum.
(아풀레이우스, 플로리다 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION