라틴어 문장 검색

In anno secundo post necem Malduci Burgoldus de regno Corrozan egressus, Brodoan rex Alapiae, et Cocosander de civitate Lagabria, cum quadraginta millibus Turcorum in terram Antiochiae cum apparatu magno et intolerabili armatura profecti sunt, tentoria sua locantes in campestribus civitatum Rossa, Royda et Femie, quarum suburbia tormentis lapidum atterentes et expugnantes, Femie vero nullatenus nocere valentes, totam regionem inibi praeda et igne depopulati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:1)
Et non solum divitie perduntur per guerram, sed eciam paradisus et amorDei et vita presens et amici et noti per adversam guerre fortunam taliterammittuntur quod loco predictorum omnia mala succedunt, et ad inferna hominisanima recta via pergere molitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 56:7)
Et non solum divitiæ perduntur per guerram, sed etiam amor Dei etparadisus et vita præsens et amici ac noti per adversam guerræfortunam taliter amittuntur, quod loco prædictorum omnia mala succedunt, et ad inferna hominis anima simul cum corpore pergere molitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 262:10)
Perrexit quidam ut vindemiaret vineam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 91:1)
Sed primitus perrexit quaerere consiliumet sapientiorem illius regionis adiit hominem et qualiter custodire possetquam ducere volebat quaesivit uxorem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:2)
Cuius rei mulier inscia de lectonocte consurgens perrexit ad hostium domus et aperto hostio exivit ad amicum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:18)
Dictum fuit mihi quod quidam Hyspanus perrexit Mech, et dum ibat pervenitin Aegyptum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:1)
Deinde perrexit factoque itinere adillum rediit cui pecuniam commisit, et quod commiserat ab eo quaesivit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:6)
Ille vero sic deceptus perrexit ad probos homines regionis illius, et quomodotractavisset eum homo ille cui pecuniam commiserat, eis retulit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:9)
Ille vero qui pecuniamcelaverat, plenus nequitia ac mala arte, ut vidit hominem venientem cuipecuniam celaverat, timens ne, si pecuniam requireret, alius qui adducebatsuam pecuniam non committeret, contra eum ita dicendo perrexit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:42)
Iuvenisautem audito bonitatis illius praeconio perrexit ad eum quaesivitque abeo consilium dicens:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:32)
Alia die praecoper viam ita clamando perrexit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:6)
Nam quadam die cum ego et socii mei perrexissemus ad urbem sole ad occasumappropinquante et adhuc longe essemus a civitate, vidimus semitam quaesecundum visum ad civitatem ituris promittebat compendium.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 118:1)
Ac si per callem pergentes fuissemus, procul dubio moenia civitatissubintrassemus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 118:7)
Hoc alia vice nobis evenit, cum pergeremus ad civitatemper magnam viam:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION