라틴어 문장 검색

Vix sum apud me, ita animus commotus est metu, Spe, gaudio, mirando hoc tanto tam repentino bono.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 4122)
mirandumne id est?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 466)
Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur, dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno, regina ad templum, forma pulcherrima Dido, incessit magna iuvenum stipante caterva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:1)
Illam Terra parens, ira inritata deorum, extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 8:3)
At procul ex celso miratus vertice montis adventum sociasque rates occurrit Acestes, horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, Troa Criniso conceptum flumine mater quem genuit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 2:1)
Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum frenatis lucent in equis, quos omnis euntes Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:4)
Aeneas, miratus enim motusque tumultu, "Dic" ait "O virgo, quid volt concursus ad amnem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:10)
Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor, Electra, ut Grai perhibent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:4)
Aurea quae perhibent illo sub rege fuere saecula.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 14:8)
At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba miratus stupet in Turno corpusque per ingens lumina volvit obitque truci procul omnia visu talibus et dictis it contra dicta tyranni:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:7)
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox, semper et obtenta densentur nocte tenebrae, aut redit a nobis Aurora diemque reducit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:10)
Salsa autem tellus et quae perhibetur amara, frugibus infelix - ea nec mansuescit arando nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat - tale dabit specimen:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:6)
"Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum, si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo, invisum fatis genuisti?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 14:4)
Septem illum totos perhibent ex ordine menses rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam flesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antris mulcentem tigres et agentem carmine quercus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:10)
non sola comptos arsit adulteri crinis et aurum vestibus inlitum mirata regalisque cultus et comites Helene Lacaena primusve Teucer tela Cydonio direxit arcu;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 94)

SEARCH

MENU NAVIGATION