라틴어 문장 검색

Quod si praedictum vitium inhaeserit, proderit decoquere laurum, et ea calda fovere terga, multoque oleo et vino confestim subigere, ac per omnes partes apprehendere et attrahere pellem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 3:2)
Tum rescinditur vena, quae sub oculo est, et os calda fovetur, ciboque abstinetur primo die.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 5:3)
Si equo maxillae dolent, calido aceto fovendae, et axungia vetere confricandae sunt, eademque medicina tumentibus adhibenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 6:1)
ea nisi aliquatenus emittitur, nocet agno qui primo biduo quo natus est, cum matre claudatur, ut et ea partum suum foveat, et ille matrem agnoscere condiscat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 17:3)
Tum demum sui generis quattuor ova, nec plura quam quinque fovenda recipient.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 10:4)
Itaque haerentes pullos manu eximere oportebit, et matri fovendos subicere, idque non amplius triduo facere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 15:1)
at quae fovent ova, totum tempus fecunditatis aut excludendis aut etiam educandis pullis consumunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 10:2)
Quae si mediocris habitus sunt, non debent amplius quam terna pavonina et sena generis sui fovere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 13:2)
singulaeque ter anno pariunt, si prohibeantur fetus suos excudere,quod magis expedit, quam quum ipsae suos fovent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 4:6)
Nam si favos immaturo fetu transtulerimus, emorientur pulli, cum foveri desierint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 10:3)
Itaque ad fovendam novam prolem familiarius admittuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 2:3)
certatum inde sententiis, cum alii opperiendos legatos atque interim comitate permulcendum militem censerent, alii fortioribus remediis agendum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장5)
commotus est Tiberius, et quamquam mitibus verbis Pisonem permulsisset, propinquos quoque eius impulit ut abeuntem auctoritate vel precibus tenerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장3)
Tiberius ut proprium et sui sanguinis Drusum fovebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장12)
Germanicus atque Drusus (nam etiam tum Romae erant) Haterium Agrippam propinquum Germanici fovebant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 51장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION