라틴어 문장 검색

Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장9)
In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장5)
Atque ego tametsi viro flagitiosissimum existimo impune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam ciues sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장39)
Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et [ipse] eum suspiciens novas res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장1)
" Illud venenum, quod serpentes in alienam perniciem proferunt, sine sua continent, non est huic simile;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 22:5)
Describe captivitatem, verbera, catenas, egestatem et membrorum lacerationes vel per morbum vel per iniuriam et quicquid aliud adtuleris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 27:1)
subita est ex homine pernicies et eo diligentius tegitur, quo propius accedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 2:2)
Considera, quae sint, quae hominem in perniciem hominis instigent:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 1:2)
quid, si invitat quidem, sed in perniciem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 8:5)
Non vides, quam nulli mortalium mutabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua minora animalia, in quorum perniciem illa , velut retibus implicata teneantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 22:2)
crede perniciem tibi et dira saevos fata moliri deos:
(세네카, 아가멤논 5:10)
et in perniciem ruenti suam
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 18:5)
notas captiuitatis suae et caedes et uolnera et cruces eorum qui non redimuntur.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 5:17)
At hic a pueritia latro gentiumque vastator, tam hostium pernicies quam amicorum, qui summum bonum duceret terrori esse cunctis mortalibus, oblitus non ferocissima tantum, sed ignavissima quoque animalia timeri ob malum virus.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 84:4)
Exorari in perniciem rogantium saeva bonitas est.
(세네카, 행복론, Liber II 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION