라틴어 문장 검색

Cumque omnibus lippientibus uitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 40:5)
Sed in his tribus utique uitandum est, ne, quod haustum erit, deuoretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 2:2)
sed interim conquiescere hominem, cibo modico uti, sic ut uitentur omnia inflantia.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 17장 1:7)
Tempus autem anni autumnale et hibernum uitandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 8:5)
Vbi stare coeperit cancer, mulso uolnus eluetur, uitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 3:4)
tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:3)
Quin etiam, cum iam non solum sustineri sed ali is quoque oportebit, tamen erunt uitanda, quaecumque mandenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 20:2)
Illa utique capite fracto seruanda sunt, ut, donec iam ualida cicatrix sit, uitentur sol, uentus, frequens balineum, maior uini modus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 22:6)
tum inponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne uitetur, et a parte posteriore lana mollis auri subicienda est, quae quod est inter hanc et caput compleat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 6장 2:3)
Per omne autem tempus curationis uitandus clamor, strictior quoque * , tumultus, ira, motus uehementior corporis, fumus, puluis, et quicquid uel tussim uel sternumentum mouet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 3:1)
Multo uero magis omnia uitanda, quae supra posui, adeo ut ne spiritus quidem saepius mouendus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 5:1)
Si suppuratio uicerit, neque per quae supra scripta sunt discuti potuerit, omnis mora uitanda erit, ne os infra uitietur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 7:1)
uulnus calida aqua fouendum, frigusque omni ratione uitandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 27:3)
Quorum uitandorum causa facienda eadem sunt, quae in ossibus omnibus laesis [aliquid ubi incidit, protinus is locus] proposita sunt, ut dolor tumorque per ea tollantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 2:4)
22, 6 ad cutem tonderi [utileque lunam vitare, maximeque ante ipsum lunae solisque occasum] sed numquam post cibum, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).71)

SEARCH

MENU NAVIGATION