라틴어 문장 검색

repugnantem huic sententiae Vinium Laco minaciter invasit, stimulante Icelo privati odii pertinacia in publicum exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장8)
Titum inde Vinium invasere, de quo et ipso ambigitur consumpseritne vocem eius instans metus, an proclamaverit non esse ab Othone mandatum ut occideretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 42장1)
invadendam Italiam, occupandam urbem;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장4)
isque terror Gallias invasit ut venienti mox agmini universae civitates cum magistratibus et precibus occurrerent, stratis per vias feminis puerisque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 63장4)
igitur vagos et incuriosos tertia legio adiunctis auxiliis repente invasit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장3)
accitis auxiliis securum hostem ac successu rerum socordius agentem invadunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장2)
caesi vigiles, perrupta castra, trepidatum apud navis, donec sidente paulatim metu, occupato iuxta colle defensi, mox inrupere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장3)
Haec ferociter iactando, postquam immissis lictoribus Valens coercere seditionem coeptabat, ipsum invadunt, saxa iaciunt, fugientem sequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장1)
Macer ad exitium poscebatur, iamque vulneratum eminus lancea strictis gladiis invaserant, cum intercursu tribunorum centurionumque protegitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 36장2)
in aggere viae conlato gradu corporibus et umbonibus niti, omisso pilorum iactu gladiis et securibus galeas loricasque perrumpere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장9)
Et media acie perrupta fugere passim Othoniani, Bedriacum petentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장1)
Notabile iurgium fuit quo Licinius Caecina Marcellum Eprium ut ambigua disserentem invasit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장1)
inermem populum gladiis invasere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장8)
nec eo segnius invaserant domos hortos opesque imperii, cum flebilis et egens nobilium turba, quos ipsos liberosque patriae Galba reddiderat, nulla principis misericordia iuvarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장7)
'duae tunc Pannonicae ac Moesicae alae perrupere hostem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION