라틴어 문장 검색

laetior res quam pro successu pugnae nuntiata, cum alii super alios recurrentes ex proelio clamarent fugere pavidos Romanos, invitum et cunctabundum et dicentem temere fieri, non locum sibi placere, non tempus, perpulit ut educeret omnes copias in aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 81:1)
conscientia ictus, cum extemplo traditurum eas affirmasset, aperit perlectisque litteris pavidus Thebas refugit et ad magistratus indicium defert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 354:1)
ab sinistro cornu et a fronte urgebantur barbari et cohortes a tergo instantes pavidi respiciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 172:1)
ad quod pars maior receperunt sese, pars certaminis studio et spe potiundi castris hostium perstitit ad vallum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 544:2)
Micythio et Xenoclides, penes quos tum summa rerum pulso Euthymida Chalcide erat, seu ipsi per se suspicati seu indicata re, primo pavidi nihil usquam spei nisi in fuga ponebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 450:1)
senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 92:1)
senatus in eadem perstare sententia, ut absurdum esse diceret ignorare regem, quid sperans aut petens venerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 601:1)
cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pavidique ne iam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione eius operis quod vineis contectum erat ducere instituunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 79:1)
praesens quoque in eadem perstas impudentia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 165:3)
hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 167:1)
ii procul clamore pavido suorum audito cum tela equosque expedissent, integri profligatam pugnam acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 319:1)
quod tum vociferarer in re praesenti pavidus, hoc nunc postero die queror.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 104:1)
cuius capti tumultum ubi ex pavido clamore fugientium accepit rex, traiecit ferro pectus, ne vivus caperetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 127:1)
patres eo magis utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 106:2)
quo nuntio cum pavidus exiluisset e solio, victum se sine proelio clamitans proripuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 66:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION