라틴어 문장 검색

inter ista Parrhasius dubium est studiosius pingat, an ille saeuiat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 9:7)
Quemadmodum pulcherrimum opus est etiam invitos nolentesque servare, ita rogantibus pestifera largiri blandum et adfabile odium est.
(세네카, 행복론, Liber II 58:2)
omnis saeviendi placebat occasio, nec iam reorum expectabantur eventus, cum esset unus.
(세네카, 행복론, Liber III 110:6)
et Regulus captus est a Poenis, non victus, et quisquis alius saevientis fortunae vi ac pondere oppressus non submittit animum.
(세네카, 행복론, Liber V 14:3)
Quaecumque enim illis con- tigerunt, in naturam suam vertunt et extra speciosa profuturaque, si meliori darentur, illis pestifera sunt.
(세네카, 행복론, Liber V 72:2)
saevitum est in opera publica ignibus, surrexerunt meliora consumptis.
(세네카, 행복론, Liber VI 163:3)
Si vero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur, sed et suppliciis omnium aetatium crudelitatem insatiabilem exercet nec ira sed aviditate quadam saeviendi furit, si in ore parentium liberos iugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec urit solum perituros, sed excoquit, si arx eius cruore semper recenti madet, parum est huic beneficium non reddere !
(세네카, 행복론, Liber VII 103:1)
nam pestifera vis est valere ad nocendum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:3)
Voluntas oportet ante saeviendi quam causa deficiat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:1)
Quid interest inter tyrannum ac regem (species enim ipsa fortunae ac licentia par est), nisi quod tyranni in voluptatem saeviunt, reges non nisi ex causa ac necessitate ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 71:3)
Quod istud, di boni, malum est occidere, saevire, delectari sono catenarum et civium capita decidere, quocumque ventum est, multum sanguinis fundere, aspectu suo terrere ac fugare ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 149:1)
" Sed quidam non exigunt poenas, crudeles tamen sunt, tamquam qui ignotos homines et obvios non in compendium, sed occidendi causa occidunt nec interficere contenti saeviunt, ut Busiris ille et Procrustes et piratae, qui captos verberant et in ignem vivos imponunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 14:5)
Dolori tuo, dum recens saeviret, sciebam occurrendum non esse, ne illum ipsa solacia irritarent et accenderent ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 3:2)
nam qui delusus et voluptatibus aut occupationibus abductus est, resurgit et ipsa quiete impetum ad saeviendum conligit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 118:1)
per te habent ut fortunae saevientis modum ita spem quoque melioris eiusdem ac praesentis quietem.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 80:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION