라틴어 문장 검색

nescis quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum exigis a quoquam ne peieret et putet ullis esse aliquod numen templis araeque rubenti?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII16)
Ipsius quoque consulis corpus, quod militum pietas humi abdiderat, effossum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 18:1)
sunt igitur solida primordia simplicitate nec ratione queunt alia servata per aevom ex infinito iam tempore res reparare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:29)
sunt igitur solida pollentia simplicitate, quorum condenso magis omnia conciliatu artari possunt validasque ostendere viris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:8)
sunt igitur solida primordia simplicitate, quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:3)
non ex illorum conventu conciliata, sed magis aeterna pollentia simplicitate, unde neque avelli quicquam neque deminui iam concedit natura reservans semina rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:4)
at quae sunt solida primordia simplicitate, cum per inane meant vacuum nec res remoratur ulla foris atque ipsa suis e partibus unum, unum, in quem coepere, locum conixa feruntur, debent ni mirum praecellere mobilitate et multo citius ferri quam lumina solis multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:7)
tristis item vetulae vitis sator atque temporis incusat momen saeclumque fatigat, et crepat, antiquum genus ut pietate repletum perfacile angustis tolerarit finibus aevom, cum minor esset agri multo modus ante viritim;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:9)
hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai rumpere et in summa pietate evertere suadet:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:11)
nec pietas ullast velatum saepe videri vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras nec procumbere humi prostratum et pandere palmas ante deum delubra nec aras sanguine multo spargere quadrupedum nec votis nectere vota, sed mage pacata posse omnia mente tueri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:3)
Messala et Scipio, alter de pietate, de virtute alter, ut refers, cognomina reppererunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 28:2)
et ab eo parentalia diemque festum causa pietatis statutum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 17:4)
raptamque quasi ad supplicium obsequiis plenis pietate tutati sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:4)
Adeo autem omnem pietatem in sacrificiis quae dis exhibenda sunt ponit, ut propter contrariam causam Mezentium vocaverit contemptorem deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 9:1)
Fallit te incautum pietas tua.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION