라틴어 문장 검색

sed quod cessat ex reditu, frugalitate suppletur, ex qua velut fonte liberalitas nostra decurrit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 3:3)
Nam possessor prior saepius vendidit pignora, et dum reliqua colonorum minuit ad tempus, vires in posterum exhausit, quarum defectione rursus reliqua creverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 6:2)
Illius hoc munus, illius liberalitas;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 4:3)
Recepi litteras tuas ex quibus cognovi speciosissimam te porticum sub tuo filiique tui nomine dedicasse, sequenti die in portarum ornatum pecuniam promisisse, ut initium novae liberalitatis esset consummatio prioris.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 1:1)
Nescit enim semel incitata liberalitas stare, cuius pulchritudinem usus ipse commendat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 3:3)
Quae tibi scripsi, primum ut te non sine exemplo monerem, deinde ut in posterum ipse ad eandem temperantiam astringerer, cum me hac epistula quasi pignore obligavissem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 7:1)
Quod quidem paulisper cum magna sua laude intermisit et posuit, a Corellio nostro ex liberalitate imperatoris Nervae emendis dividendisque agris adiutor assumptus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 4:1)
Patere hoc me super cetera habere amoris tui pignus, ut ea quoque norim quae nosse neminem velles.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 7:4)
Sunt ingenio simili qui quod huic donant auferunt illi, famamque liberalitatis avaritia petunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 2:2)
tam rarum est etiam imperfectae liberalitatis exemplar.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 4:1)
Sed hoc votum meum bonitati tuae reservatum est, quia mater Romani liberalitatem sestertii quadragies, quod conferre se filio codicillis ad patrem tuum scriptis professa fuerat, nondum satis legitime peregerat;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 2:2)
Cum sit ergo finitum, quod spes nostras morabatur, non sine magna fiducia subsigno apud te fidem pro moribus Romani mei, quos et liberalia studia exornant et eximia pietas, quae hanc ipsam matris liberalitatem et statim patris hereditatem et adoptionem a vitrico meruit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 4:1)
Summam expensam liberalitati meae feres.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 5:2)
dum loquitur tangitque manum poscitque libellum et quaerit posito pignore, vincat uter, saucius ingemuit telumque volatile sensit, et pars spectati muneris ipse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:106)
hoc dominae certi pignus amoris erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION