라틴어 문장 검색

Subit indignatio cum miseratione, post decimum mortis annum reliquias neglectumque cinerem sine titulo sine nomine iacere, cuius memoria orbem terrarum gloria pervagetur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 3:2)
Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 6:1)
Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent, calidior et densior;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 11:1)
Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 14:1)
Iam cinis, adhuc tamen rarus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 13:1)
tenebrae rursus cinis rursus, multus et gravis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 16:3)
Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia altoque cinere tamquam nive obducta.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 18:4)
Ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis Et rigido teneras ungue notate genas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 62)
Tristia Phylacidae Thersites funera vidit, Iamque cinis vivis fratribus Hector erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 624)
Quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos Pectoraque insana plangis aperta manu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 629)
Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos Mater et in cineres ultima dona tulit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 934)
Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna, Et sit humus cineri non onerosa tuo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 945)
accipiat cineres terra paterna meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:21)
ipse latet, summo canet in igne cinis, sed tamen extinctas admoto sulpure flammas invenit, et lumen, quod fuit ante, redit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 50:1)
cineres miscebimus' inquit Iphias, in medios desiluitque rogos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION