라틴어 문장 검색

his senatus consultis perfectis L. Cornelius Lentulus pontifex maximus consulente collegium praetore omnium primum populum consulendum de vere sacro censet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 115:1)
quas ob res, si antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 308:1)
itaque plebei scitum, quo oneratus magis quam honoratus sum, primus antiquo abrogoque et, quod tibi mihique exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 369:1)
id foedus inter omnes nobiles ictum, nec fine ante belli habituros quam consulem vere plebeium, id est hominem novum, fecissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 418:2)
nam plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem ex quo contemni a patribus desierint coepisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 419:1)
tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex damnatione collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 426:1)
plebeium consulem sua plebes prosecuta, turba conspectior, cum dignitates deessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 495:2)
Lentulus tribunus militum, cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset, L. Aemili, inquit, quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 586:2)
consulem ignorantes quis esset, obruere telis, Lentulum inter tumultum abripuit equus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 592:2)
prona semper civitas in luxuriam non ingeniorum modo vitio sed afluenti copia voluptatium et inlecebris omnis amoenitatis maritimae terrestrisque, tum vero ita obsequio principum et licentia plebei lascivire ut nec libidini nec sumptibus modus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 42:2)
concedendo plebei senatum ubi velint defecturos se, ne deficere praefestinarent effecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 176:1)
plebei ludi aedilium M. Aurelii Cottae et M. Claudii Marcelli ter instaurati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 399:1)
volgoque patres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebeii consules facti essent, id deis cordi non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 415:3)
et praetor unus refectus Q. Fulvius Flaccus, novi alii creati, T. Otacilius Crassus iterum, Q. Fabius consulis filius, qui tum aedilis curulis erat, P. Cornelius Lentulus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 118:1)
P. Cornelio Lentulo praetori Sicilia decreta provincia, T. Otacilio classis eadem quam adversus Carthaginienses priore anno habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 130:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION