라틴어 문장 검색

Loth fugiens Sodomis ardentibus omnia secum pignera cara domus properabat sede relicta nubibus urbicremis subducere, sulpure cum iam nimboso ignitus coelum subtexeret aër flagrantemque diem crepitans incenderet imber, angelus hanc hospes legem praescripserat ollis emissus virtute Dei sub imagine dupla, omnis ut e portis iret domus atque in apertum dirigeret constans oculos, nec pone reflexo lumine regnantes per moenia cerneret ignes:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1198)
nam quia naturam tenuem declivia vitae pondera non reprimunt nec tardat ferrea conpes, concretum celeri relegens secat aera lapsu exsuperatque polum fervens scintilla remensum, carcereos exosa situs, quibus haeserat exul.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1221)
"inde alii stimulos et acumina ferrea vibrant, qua parte aratis cera sulcis scribitur, et qua secti apices abolentur et aequoris hirti rursus nitescens innovatur area."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.18)
abiens at ille, cum foro abriperent virum truces ministri, pone respectans ait:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1341)
"nec enim tam ferrea quemquam duravit natura virum, cuius rigor aera sperneret aut nostro foret inpenetrabilis auro."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1140)
"sidera pace vigent, consistunt ferrea pace."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1219)
Verum pone esse victum eum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 359)
His rebus sane pone," inquit, "decem minas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 3125)
Pone apprehendit pallio;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 673)
pars cetera pontum pone legit, sinuatque immensa volumine terga.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:6)
pone subit coniunx:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:23)
hic confixum ferrea texit telorum seges et iaculis increvit acutis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:17)
Pone caput, fessosque oculos furare labori:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 33:15)
tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, vipereum crinem vittis innexa cruentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 12:6)
stat ferrea turris ad auras, Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta, vestibulum exsomnis servat noctesque diesque, Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare verbera;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION