라틴어 문장 검색

ego L. Metellum memini puer, qui, cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore aetatis, ut adulescentiam non requireret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 39:2)
vellem equidem idem posse gloriari quod Cyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me quidem eis esse viribus, quibus aut miles bello Punico aut quaestor eodem bello aut consul in Hispania fuerim aut quadriennio post, cum tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas M'. Glabrione consule;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 42:3)
primum habui semper sodalis - sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae Matris acceptis - epulabar igitur cum sodalibus, omnino modice, sed erat quidam fervor aetatis, qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 58:3)
quem virum nuper P. Crassum, pontificem maximum, quem postea M. Lepidum eodem sacerdotio praeditum vidimus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 78:7)
postea rem ex senatus consulto ad virgines atque ad pontifices relatam idque ab iis nefas esse decretum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 6:4)
sed ut ad rem, scripsi ad quaestores urbanos de Quinti fratris negotio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 6 5:1)
subito cum mihi dixisset Caecilius quaestor puerum se Romam mittere, haec scripsi raptim, ut tuos elicerem mirificos cum Publio dialogos, cum eos de quibus scribis, tum illum quem abdis et ais longum esse quae ad ea responderis perscribere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 9 2:1)
quaestores autem, quaeso, num etiam de cistophoro dubitant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 8:12)
nos tacemus et eo magis quod de domo nostra nihil adhuc pontifices responderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 13:7)
diximus apud pontifices pr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 4:2)
cum pontifices decressent ita, si neque populi iussu neque plebis scitu is qui se dedicasse diceret nominatim ei rei praefectus esset neque populi iussu aut plebis scitu id facere iussus esset videri, posse sine religione eam partem areae mihi restitui, mihi facta statim est gratulatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 6:1)
nuntiat iam populo pontifices secundum se decrevisse, me autem vi conari in possessionem venire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 6:4)
adhibentur omnes pontifices qui erant senatores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 8:1)
tum M. Lucullus de omnium conlegarum sententia respondit religionis iudices pontifices fuisse, legis esse senatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 8:3)
aderat quaestor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 11 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION