라틴어 문장 검색

primus adventus hostium perculit incolas loci;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 153:1)
nocte moenia intrat tantamque fiduciam incolentibus fecit ut non moenia modo, sed agros etiam confiderent se a populationibus tueri posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 157:3)
aliis placebat Octavium cum classe Thessalonicam petere et populatione maritumae orae distringere copias regias, ut altero ab tergo se ostendente bello circumactus ad interiorem partem regni tuendam nudare aliqua parte transitus Elpei cogeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 438:1)
tertia regio nobilis urbes Edessam et Beroeam et Pellam habet et Vettiorum bellicosam gentem, incolas quoque permultos Gallos et Illyrios, impigros cultores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 361:1)
Congrio ptati vires populares, incolae, accolae, advenae omnes, date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 11)
Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 411)
Item in Apulia oppidum Salpia vetus, quod Diomedes ab Troia rediens constituit sive, quemadmodum nonnulli scripserunt, Elpias Rhodius, in eiusmodi locis fuerat conlocatum, ex quo incolae quotannis aegrotando laborantes aliquando pervenerunt ad M. Hostilium ab eoque publice petentes impetraverunt, ut is idoneum locum ad moenia transferenda conquireret eligeretque.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장46)
necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat, agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 26:1)
ubi cum ab incolis non reciperentur, ideo quod fama de victoria Caesaris praecucurrisset, vi oppido potiti in medio foro lignis coacervatis omnibusque rebus eorum congestis ignem subiciunt atque eius oppidi incolas cuiusque generis aetatisque vivos constrictosque in flammam coiciunt atque ita acerbissimo adficiunt supplicio.
(카이사르, 아프리카 전기 87:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION