라틴어 문장 검색

ipse autem caeca mentem caligine Theseus consitus oblito dimisit pectore cuncta quae mandata prius constanti mente tenebat, dulcia nec maesto sustollens signa parenti sospitem Erechtheum se ostendit visere portum namque ferunt olim, classi cum moenia divae linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus, talia complexum iuveni mandata dedisse:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 6:2)
regum, populorum et nationum portus erat et refugium senatus;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:20)
Et cum ad hunc portum vel nulli vel pauci, et hii cum difficultate nimia, pervenire possint, nisi sedatis fluctibus blande cupiditatis genus humanum liberum in pacis tranquillitate quiescat, hoc est illud signum ad quod maxime debet intendere curator orbis, qui dicitur romanus Princeps, ut scilicet in areola ista mortalium libere cum pace vivatur. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:22)
tantaque diligentia operi incubuit, ut, priusquam lucesceret, munimentum vallumque castris pene circumjecerit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.34)
Coloni, tamen, ab opere non cessabant, meridiemque circiter munimenta omnia perfecerant:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.36)
Parva munimenta, ad vada custodienda, temere extructa:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.51)
Mense Martio, anno Christi millesimo septingentesimo septuagesimo septimo, Dux Howe, quingentos milites, tribuni Bird ductu, munimentorum Americanorum, haud longe a Novo Eboraco distantium, destruendorum causa, misit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.17)
locoque illo perbrevi munimentis et praesidio firmo ab omni impetu hostili tuto facto, Clintonius, dux Britannus, ab oppugnatione destitit, et ad Rempublicam Connecticutensem iter intendere constituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.52)
Hicce praefectus fortissimus, dum hostium munimenta Eboraci apud Virginienses expugnare conaretur, fortissime dimicans, cecidit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.110)
caue ne portus occupet alter,ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0619)
si me ad optatos portus aestus adpulerit, gubernator putabor;
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:9)
Quapropter, quia vitae multum iam spatium transivimus fluctuando et navis nostra nunc procellarum concussa turbine, nunc scopulorum inlisionibus perforata est, quam primum licet, quasi quemdam portum secreta ruris intremus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:1)
Certabant vir et femina, quis in portu Abrahae tabernaculum Ageret, et haec erat inter utrumque contentio, quis humanitate superaret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:5)
Xenodochium in portu Romano situm totus pariter mundus audivit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:18)
Felix cursus est, si post sex menses supra dictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire oceanus, per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervcnitur et ad Gangem fluvium - quem Phison sancta scriptura cognominat - qui circuit omnem terram Evilat et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte evehere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION