라틴어 문장 검색

At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:1)
postero die utique a potione abstinere, die tertio in balneum ire;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:5)
uentrem ipsum liquare, dato lacte et uino salso frigido;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 2:3)
commodeque facit cyatho lactis cyathus aquae mixtus et sic datus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 3:2)
cibique inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 3:3)
Nisi finito uero tormento recte neque cibus neque potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 2:4)
Si pluribus diebus nihil remedia alia iuuerunt uetusque iam uitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae ualetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 4:8)
Sed ubi uenter suppressus est, protinus ad calidam potionem reuertendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 5:1)
] At si sanguis profluit, cibi potionesque esse debent, quae adstringant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 5:5)
et cibos potionesque adsumat, quae aluum adstringunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 1:6)
Interpositis deinde tribus horis duas potiones sumat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 2:1)
Potio esse debet egelida et frigidae propior;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 2:9)
si mansit, abstinere non solum a cibo sed etiam a potione.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 2:3)
Frigidam autem adsidue potionem esse debere contra priores auctores Asclepiades affirmauit, et quidem quam frigidissimam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 4:1)
Quod genus significo, quotiens potionem dandam esse dico, quae astringat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION