라틴어 문장 검색

Sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre prospectabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장5)
Romani signorum et armorum [et] aliquanto numero, hostium paucorum potiti;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장11)
Quae postquam Metello comperta sunt, quamquam inter Thalam flumenque proximum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus foret, omnis asperitates superuadere ac naturam etiam vincere aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장2)
Denique Romani, multo ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta quam eo ventum erat, oppido modo potiti;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장8)
Eius potiendi Marium maxima cupido invaserat, cum propter usum belli tum quia res aspera videbatur et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud dissimiliter situm munitumque, nisi quod apud Thalam non longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses una modo atque ea intra oppidum iugi aqua, cetera pluvia utebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장8)
Denique multis locis potitus ac plerisque exercitu incruento aliam rem aggreditur, non eadem asperitate qua Capsensium, ceterum haud secus difficilem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장8)
Qui omnes trepidi improuiso metu ac tamen virtutis memores aut arma capiebant aut capientis alios ab hostibus defensabant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장8)
Omnes, quae usquam rerum potiuntur urbes quaeque alienorum imperiorum magna sunt decora, ubi fuerint, aliquando quaeretur et vario exitii genere tollentur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:3)
itaque, qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum potitur.
(세네카, 행복론, Liber IV 84:6)
Cui, rogo, litigatori defenso tam magni beneficii ultra res proximas memoria duravit ?"
(세네카, 행복론, Liber V 102:7)
"cum diceret rerum potiebatur, adeo omnes imperata faciebant;"
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 2:7)
vidi ipsa, vidi nocte discussa inferum et Dite domito spolia iactantem patri fraterna, cur non Tinctum et oppressum trahit ipsum catenis paria sortitum Iovi Ereboque capto potitur et retegit Styga?
(세네카, Hercules Furens 1:24)
sed rure vacuo potitur et aperto aethere innocuus errat, callidas tantum feris struxisse fraudes novit et fessus gravi labore niveo corpus Iliso fovet:
(세네카, 파이드라 7:7)
Fratrem potiri gloria ingenti vetas?
(세네카, Thyestes 551:1)
geminas iunxit Concordia partes, electo tandem potitur quod principe Roma.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 252)

SEARCH

MENU NAVIGATION