라틴어 문장 검색

Quocirca rex Carolus, de bello Britanniae inferendo certus, satis cognoverat a nullo tam potenter sibi opponi posse quam ab Henrico (sive ratione status permoto ne regnum Franciae in nimiam potentiam excresceret, sive gratitudine quaddam adducto, quod ipse duci etiam Britanniae non minus quam sibi ob eius in rebus suis adversis merita obstrictus fuisset) si modo ille patribus se adiungere vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:11)
Ideoque si res recte perpenderetur, bellum merito iudicari posse ex parte domini sui potius defensivum quam offensivum, utpote quod omitti non poterat si status proprii conservatio sibi curae esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:18)
Quae omnia eo spectabant ut Henricum ab omni suspicione abducerent de bello Britannico, nisi quatenus ad restinguendam flammam, quam in regnum proprium alias grassaturam merito formidaret, conduceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:33)
Is erat Christophorus Urswicus capellanus suus, vir cuius fidem et prudentiam in multis obeundis negotiis perspexerat, eum potissimum eligens quod, cum ecclesiastica persona esset, eo magis ad legationem pacificatoriam idoneus videretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:24)
Quod si rex praeterita ducis merita oblivioni mandasset, sciebat tamen regem qua erat prudentia provide consulturum et solide reputaturum quantum eius et securitatis et famae, tam apud exteros quam apud populum suum, interesset non pati ut Britanni (veteres Angliae foederati) a Gallia absorberentur, utque tot portus commodi et oppida maritima munita imperio tam potentis regis vicini, et inimici tot per saecula inveterati, adiicerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 4:3)
Quoniam autem norat populum suum erga res Britanniae optime affectum, prorsus videri volebat quoad praeterita se potius Gallorum artibus deceptum, et veluti in soporem coniectum, quam ex motu proprio ad bellum minus alacram fuisse, cum sciret subditos suos rationum status quae ipsum merito retardare potuerunt minus capaces esse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:9)
Huius autem exempli introductionem regi potissimum imputatam fore verisimile est, ut principi qui illud etiam cum bono reipublicae suae impedire maxime potuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 19:4)
Sed interim, ut copias Anglas sursum deorsum iactarent et defatigarent, eas levis armaturae equitibus adoriebantur et vexabant, in quibus certaminibus tamen plerunque detrimenta acceperunt, potissimum per sagittarios Anglorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 26:6)
Attamen caussa quae in statuto ipso inserta est (nimirum quod qui in vitam consiliariorum conspirat, merito censeri possit oblique et mediate ipsius regis mortem moliri) aeque omnibus subditis ac aulicis communis est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 31:7)
Lata est enim lex iusta et moralis per quam asportatio foeminarum per vim vontra voluntatem suam (exceptis pupillis femellis et ancillis) capitalis facta est, parlamento prudenter et merito censente crimen abripiendi foeminas per vim in possessionem extraneorum (licet postea per illecebras aut austutias concilietur earum assensus) nihil aliud esse quam raptum in longum productum, quia prima vis reliqua traxisse praesumitur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 32:2)
Ita ut merito censeri possit inter reges Angliae post Edwardum Primum legislator optimus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 5:5)
Itaque si quod regnum aut status in nobiles et generosos potissimum excrescant, agricolae autem aratores loco tantum et conditione operariorum illis inserviant, aut forte tuguriastri meri existant (quo pro mendicis tecto coopertis tantum haberi possint), equitatu certe pollere possit, sed peditatu minime, tanquam sylvae caeduae, quae si arboribus grandioribus abundent, dumos et vepres progignent, ligna autem puriora non educent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:22)
Primo, quoniam virtus illa praecellens et meritum proprium in hoc rege fuit (cuius memoriae honorem deferimus) ut optimus legislator esset;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 12:4)
Haec sunt demum illa quae inter reges magnos pro certissimis amoris pignoribus et tesseris merito censeri possunt, communicatio scilicet et participatio mutua negotiorum status, praetermissis honoris caeremoniis curiosis quae affectui alicui insigni postponi debent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:3)
Itaque ipse secum reputat non exigui momenti fore ad existimationem sui et expeditionis suae augendam, si ubique innotescat eum pace cum omnibus principibus vicinis suis perfrui, et praecipue rum rege Angliae, quem merito plurimi facit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION