라틴어 문장 검색

reliquas merces commeatusque ad obsidionem urbis, si accidat, reservant.
(카이사르, 내란기, 1권 36:6)
quem si occupavisset Caesar et communisset, ab oppido et ponte et commeatu omni, quem in oppidum contulerant, se interclusurum adversarios confidebat.
(카이사르, 내란기, 1권 43:2)
Neque civitates, quae ad Caesaris amicitiam accesserant, frumentum supportare, neque ei, qui pabulatum longius progressi erant, interclusi fluminibus reverti neque maximi commeatus, qui ex Italia Galliaque veniebant, in castra pervenire poterant.
(카이사르, 내란기, 1권 48:7)
Nuntiatur Afranio magnos commeatus, qui iter habebant ad Caesarem, ad flumen constitisse.
(카이사르, 내란기, 1권 51:1)
Ita commeatus et qui frumenti causa processerant tuto ad se recipit et rem frumentariam expedire incipit.
(카이사르, 내란기, 1권 54:7)
Docent, si omnino turris concidisset, non posse milites contineri, quin spe praedae in urbem irrumperent urbemque delerent.
(카이사르, 내란기, 2권 12:8)
Huc equitatum mittit, ut diriperet atque haberet loco praedae;
(카이사르, 내란기, 2권 25:3)
quod ex portu sinuque adversariorum CC naves oneratas abduxerim eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere neque navibus commeatu iuvari possint?
(카이사르, 내란기, 2권 32:29)
Proinde ad praedam, ad gloriam properate, ut iam de praemiis vestris et de referenda gratia cogitare incipiamus.
(카이사르, 내란기, 2권 39:7)
Quarum cohortium milites postero die ante oppidum Iuba conspicatus suam esse praedicans praedam magnam partem eorum interfici iussit, paucos electos in regnum remisit, cum Varus suam fidem ab eo laedi quereretur neque resistere auderet.
(카이사르, 내란기, 2권 44:3)
Erat res in magna difficultate, summisque angustiis rerum necessariarum premebantur, adeo ut cogerentur sicuti reliquum commeatum ita ligna atque aquam Corcyra navibus onerariis supportare;
(카이사르, 내란기, 3권 15:3)
Laelium ab Asiatica classe abductum reliquit, qui commeatus Bullide atque Amantia importari in oppidum prohibebat.
(카이사르, 내란기, 3권 40:5)
Itaque postero die omnibus copiis magno circuitu difficili angustoque itinere Dyrrachium profectus est sperans Pompeium aut Dyrrachium compelli aut ab eo intercludi posse, quod omnem commeatum totiusque belli apparatum eo contulisset;
(카이사르, 내란기, 3권 41:3)
Eo partem navium longarum convenire, frumentum commeatumque ab Asia atque omnibus regionibus, quas tenebat, comportari imperat.
(카이사르, 내란기, 3권 42:2)
Caesar longius bellum ductum iri existimans et de Italicis commeatibus desperans, quod tanta diligentia omni litora a Pompeianis tenebantur, classesque ipsius, quas hieme in Sicilia, Gallia, Italia fecerat, morabantur, in Epirum rei frumentariae causa Q.
(카이사르, 내란기, 3권 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION