라틴어 문장 검색

qui cum hoc patre praesente facerent et ille re nova delectaretur, ex ea re ludus factus est, quam rem Palaestra, soror iuvenum, Mercurio amanti se prodidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1385)
quia ita saepe fit, ut ea quae in praesente aguntur, fabulis omnibus postea addantur, et quae experti erant, potiora videantur ignotis, et fides habeatur illis quae audierant ex his quae viderant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3034)
ante enim rex solet a legatis universa cognoscere et sic eos praesente populo iterum omnia iubere narrare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2402)
unde superfluum est quod ait Donatus, non potuisse fieri ut praesente Turno ager Rutulorum a Latino donaretur Aeneae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3183)
Turnum autem non inducit iurantem, quia dux est, qui praesente rege non habet potestatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2122)
inde quaeritur iudex, quo praesente habent conflictum et disceptationem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 119)
aut, quod melius est, nullo iudice praesente;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 282)
omnia quae multo ante m. p. r. bene non vult rusticum tunc quaerere quae dixit dicturusve est, cum iam opus sint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1671)
nam citri arbor et multum non potest cre- scere, et multo habet folia maiora quam laurus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1312)
"Tiresias caecus futura videbat, qui praesentia."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:11)
alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius, quem locum breviter paulo ante perstrinxi, praesidi adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis amicitias esse expetendas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 59:1)
sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:4)
ita nobismet ipsis accidit ut, quamquam essent multo magis alia lugenda, tamen hoc doleremus quod, quo tempore aetas nostra perfuncta rebus amplissimis tamquam in portum confugere deberet non inertiae neque desidiae, sed oti moderati atque honesti, cumque ipsa oratio iam nostra canesceret haberetque suam quandam maturitatem et quasi senectutem, tum arma sunt ea sumpta, quibus illi ipsi, qui didicerant eis uti gloriose, quem ad modum salutariter uterentur, non reperiebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 3:1)
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 1:1)
Nam etsi Servio Tullio regnante viguerunt, tamen multo diutius Athenae iam erant quam est Roma ad hodiernum diem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION