라틴어 문장 검색

huic deditis ludicro, cum sollemne notum esset, insidiatos ob iram praedae amissae latrones, cum Romulus vi se defendisset, cepisse, captum regi Amulio tradidisse ultro accusantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 60:1)
inde mansit, Pinarium genus fuit, ne extis eorum sollemnium vescerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 83:2)
cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri sollemnis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 99:2)
turbato per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii scelus deumque invocantes, cuius ad sollemne ludosque per fas ac fidem decepti venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 106:1)
Salios item duodecim Marti Gradivo legit tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina tripudiis sollemnique saltatu iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 213:1)
quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent, et Fidei sollemne instituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 220:2)
mansit certe sollemne, ut quandoque idem prodigium nuntiaretur, feriae per novem dies agerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 328:2)
ipsum regem tradunt volventem commentarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Iovi Elicio facta invenisset, operatum iis sacris se abdidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 332:1)
si non deduntur quos exposcit diebus tribus et triginta - tot enim sollemnes sunt - peractis bellum ita indicit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 342:1)
sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani magnique varie appellati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 380:3)
huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci abhorrens mos traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem inter cetera sollemnia manet, bona Porsinnae regis vendendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 151:1)
cuius laudationem cum tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri noluit et laudationem tam aequis auribus mortui audivit quam vivi accusationem audierat, et exsequias frequens celebravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 674:1)
et a Volscis et Aequis statum iam ac prope sollemne in singulos annos bellum timebatur, propiusque aliud malum necopinato exortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 169:1)
epulae instructae dicuntur fuisse ante omnium domus, epulantesque cum carmine triumphali et sollemnibus iocis comisantium modo currum secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 316:1)
idus tum Maiae sollemnes ineundis magistratibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 382:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION