라틴어 문장 검색

sed Caesar non ignarus quantum ex re publica peteretur, ne tamen offensionis aut metus manifestus foret sine responso quamquam instantem reliquit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 53장5)
Olennius infensos fuga praevenit receptus castello cui nomen Flevum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장7)
' quae cuncta a primoribus civitatis revincebatur iisque instantibus ad imperatorem provocavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 5장4)
perinde in foro, in convivio, quaqua de re locuti incusabantur, ut quis praevenire et reum destinare properat, pars ad subsidium sui, plures infecti quasi valetudine et contactu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장8)
Galba L. Sulla consulibus diu quaesito quos neptibus suis maritos destinaret Caesar, postquam instabat virginum aetas, L. Cassium, M. Vinicium legit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장2)
pater quoque inlustris eques Romanus ac frater praetorius, cum damnatio instaret, se ipsi interfecere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장5)
ille positus siderum ac spatia dimensus haerere primo, dein pavescere, et quantum introspiceret magis ac magis trepidus admirationis et metus, postremo exclamat ambiguum sibi ac prope ultimum discrimen instare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장4)
impetu et comminus praeveniendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장3)
nec ultra moratus quam dum Scytharum auxilia conciret, pergit properus et praeveniens inimicorum astus, amicorum paenitentiam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장2)
mansuram eandem Messalinae potentiam, addita securitate, si praevenirent Claudium, ut insidiis incautum, ita irae properum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장6)
' instabat quidem Narcissus aperire ambages et veri copiam facere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 34장3)
qui ut <instaret> famae, quae in novis coeptis validissima est, itinere propere confecto apud Aegeas civitatem Ciliciae obvium Quadratum habuit, illuc progressum, ne, si ad accipiendas copias Syriam intravisset Corbulo, omnium ora in se verteret, corpore ingens, verbis magnificis et super experientiam sapientiamque etiam specie inanium validus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 8장5)
recepta inter ordines impedimenta, et tergum mille equites tuebantur, quibus iusserat ut instantibus comminus resisterent, refugos non sequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장4)
igitur longum utriusque silentium, ne inriti dissuaderent, an eo descensum credebant , nisi praeveniretur Agrippina, pereundum Neroni esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장6)
multa sceleris indicia praeveniunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION