라틴어 문장 검색

Quaerit, si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi potius iacturam faciat an servoli vilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 114:4)
nunc rationem videtis esse talem, ut equitum centuriae cum sex suffragiis et prima classis addita centuria, quae ad summum usum urbis fabris tignariis est data, lxxxviiii centurias habeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 61:3)
armatis hominibus ante diem tertium Nonas Novembris expulsi sunt fabri de area nostra, disturbata porticus Catuli quae ex senatus consulto consulum locatione reficiebatur et ad tectum paene pervenerat, Quinti fratris domus primo fracta coniectu lapidum ex area nostra, deinde inflammata iussu Clodi, inspectante urbe coniectis ignibus, magna querela et gemitu non dicam bonorum, qui nescio an nulli sint, sed plane hominum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 4:1)
iam duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et a me missi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7C 4:2)
Cum puer tuus ad me secunda fere vigilia venisset isque te ante lucem Iconium mihi venturum nuntiasset, incertumque, utra via, cum essent duae, altera Varronem, tuum familiarissimum, altera Q. Leptam, praefectum fabrum meum, tibi obviam misi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 7 6:3)
ego, si in provincia de tua fama detrahere umquam cogitassem, non tuum libertum Brundisi neque ad praefectum fabrum Corcyrae, quem in locum me venire velles, rettulissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 5:8)
Veniebamus in forum deficiente iam die, in quo notavimus frequentiam rerum venalium, non quidem pretiosarum sed tamen quarum fidem male ambulantem obscuritas temporis facillime tegeret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 12:1)
Sed nullo genere par erat causa, [nam] et cociones qui ad clamorem confluxerant, nostram scilicet de more ridebant invidiam, quod pro illa parte vindicabant pretiosissimam vestem, pro hac pannuciam ne centonibus quidem bonis dignam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:10)
Zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:13)
Non potest esse pretiosior homo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:3)
Quaeritur in silvis auro fera, et ultimus Hammon Afrorum excutitur, ne desit belua dente ad mortes pretiosa;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:10)
Hi zonas, illi res pretiosas colligunt, Subsidium vitae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.6)
Mare non sane pretiosis piscibus abundat, soleas tamen et squillas optimas egerit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:1)
et tamen, quae sunt pretiosiora, aut integra manent aut levissime laesa sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 2:2)
Nam pro amne imber assiduus et deiecti nubibus turbines, proruta opera quibus pretiosa rura cinguntur, quassata atque etiam decussa monumenta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION