라틴어 문장 검색

Falisci cum obsiderentur, mira est visa fides imperatoris, nec inmerito, quod ludi magistrum, urbis proditorem, cum his quos adduxerat pueris vinctum sibi ultro remi- sisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 5:1)
Nam Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 6:3)
ad hoc adsiduis in eruptione hostium proeliis, quo tempore egregia virtus Scaevolae centurionis emicuit, cuius in scuto centum atque viginti tela sederunt;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 40:2)
Non minimum terroris incussit barbaris Cornidius centurio satis barbarae, efficacis tamen apud tales homines stolidi-tatis, qui foculum gerens super cassidem, agitatum motu corporis, flammam velut ardenti capite funditabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MOESICUM 1 4:3)
Inde validissimas nationes Cheruscos Suebosque et Si-cambros pariter adgressus est, qui viginti centurionibus in crucem actis hoc velut sacramento sumpserant bellum, adeo certa victoriae spe, ut praedam in anticessum pactione diviserint.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 4:1)
exceptusque a centurione nec pretio nec minis ut dominum proderet potuit adduci.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 21:3)
Hos tibi, Phoebe, vovet totos a vertice crines Encolpos, domini centurionis amor, Grata Pudens meriti tulerit cum praemia pili.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXI1)
Non urbana mea tantum Piplei+de gaudent Otia, nec vacuis auribus ista damus, Sed meus in Geticis ad Martia signa pruinis A rigido teritur centurione liber, Dicitur et nostros cantare Britannia versus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, III1)
sed propter hoc, ne forte illud occurreret, iure hunc vexari tamquam proditorem patriae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2426)
si regnat proditor, cur pius vagatur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 24213)
fas mihi subaudis 'sit'. et bene a diis petit veniam, ne videatur proditor:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1571)
si enim voluntate proderet, sequebatur quod ait Cicero nemo umquam sapiens proditori credendum putavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1573)
unde Sallustius neu quis miles neve pro milite, item ipse ab his omnes evocatos et centuriones:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 15710)
ait enim, Aeneam non fuisse proditorem, sed propter longinquitatem domus et tarde bella cognovisse, et facilius evitasse discrimen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2982)
'prodere' sane significat et occulta detegere, unde proditores dicti, et decipere vel perdere, ut unius ob iram prodimur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2314)

SEARCH

MENU NAVIGATION