라틴어 문장 검색

nullas adhuc vires coniuratio, ceterum incrementum ingens virium habet, quod in dies plures fiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 162:1)
adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rem publicam opprimendam satis virium est, coniuratio sese impia tenet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 170:2)
capita autem coniurationis constabat esse M. et C. Atinios de plebe Romana et Faliscum L. et Minium Cerrinium Campanum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 187:2)
qui tantum initiati erant et ex carmine sacro, praeeunte verba sacerdote, precationes fecerant, quibus nefanda coniuratio in omne facinus ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam, in quas iureiurando obligati erant, in se aut alios admiserant, eos in vinculis relinquebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 192:1)
is de pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quaestionem severe exercuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 337:1)
et L. Postumius praetor, cui Tarentum provincia evenerat, magnas pastorum coniurationes vindicavit, et reliquias Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 503:2)
Bacchanalia, sacrum Graecum et nocturnum, omnium scelerum seminarium, cum ad ingentis turbae coniurationem pervenisset, investigatum et multorum poena sublatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha5)
proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu, cuius ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 55:1)
utraque domus speculatorum et proditorum plena erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 73:2)
oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non expectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis me ante accusatum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 144:1)
eadem Faliscis vinctum traditum proditorem liberorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 498:2)
proditor enim ac prope hostis habitus, dum inter se duo reges captantes fraude et avaritia certant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 292:1)
ei erat hospes par sui, Siculus senex scelestus, Agrigentinus, urbis proditor;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS27)
quia conciderat, inquit, per proditores Olynthos, uolui pingere iratum proditori suo Iouem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 24:4)
nec mihi cum teucris vllum post eruta bellum pergama ne ei obiciatur illa coniuratio quam apud Aulidem Graeci inierunt, dicit in Troiae excidio sacramentum coniurationis esse conpletum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2791)

SEARCH

MENU NAVIGATION