라틴어 문장 검색

Nam nisi procedit, stare debet, quandoquidem custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores et gravidas, dum cunctantur,neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari a ceteris sinat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 26:6)
Tonsurae certum tempus anni per omnes regiones servari non potest, quoniam nec ubique tarde, nec celeriter aestas ingruit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 7:1)
properantibus Blaesus advenit, increpabatque ac retinebat singulos, clamitans 'mea potius caede imbuite manus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장5)
tarda sunt quae in commune expostulantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장16)
pergerent, properarent culpam in decus vertere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장11)
nam (rarum illi caelo) siccitate et amnibus modicis inoffensum iter properaverat, imbresque et fluminum auctus regredienti metuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장3)
mox bellum in Angrivarios Stertinio mandat, ni deditionem properavissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 22장4)
accusatio tamen apud patres adseveratione eadem peracta, iuravitque Tiberius petiturum se vitam quamvis nocenti, nisi voluntariam mortem properavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장5)
ille ignarus doli vel, si intellegere crederetur, vim metuens in urbem properat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장6)
igitur quid agendum consultanti M. Piso filius properandum in urbem censebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장3)
perinde in foro, in convivio, quaqua de re locuti incusabantur, ut quis praevenire et reum destinare properat, pars ad subsidium sui, plures infecti quasi valetudine et contactu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장8)
mox rerum potitus ob magnitudinem populi ac tarda legum auxilia sumpsit e consularibus qui coerceret servitia et quod civium audacia turbidum, nisi vim metuat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장6)
ac ni caedem eius Narcissus properavisset, verterat pernicies in accusatorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장3)
et quia pressus pavore sanguis tardius labebatur, praefervidi balnei vapore enecatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장4)
his atque talibus in commune alacres (et erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis stimulis incenderent) continuum diu noctuque iter properabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION