라틴어 문장 검색

Interea Commius reliquique duces quibus summa imperi permissa erat cum omnibus copiis ad Alesiam perveniunt et colle exteriore occupato non longius mille passibus ab nostris munitionibus considunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 79장1)
Ibi cum Lucterius apud suos cives quondam integris rebus multum potuisset, semperque auctor novorum consiliorum magnam apud barbaros auctoritatem haberet, oppidum Uxellodunum, quod in clientela fuerat eius, egregie natura loci munitum, occupat suis et Drappetis copiis oppidanosque sibi coniungit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 33장2)
Caesar cum complures suos vulnerari videret, ex omnibus oppidi partibus cohortes montem ascendere et simulatione moenium occupandorum clamorem undique iubet tollere.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장1)
Cum liberis omnis multitudo obviam procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi triumphi laetitia praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 52장3)
Si vero austri pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et siccum est, gravidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장42)
3. Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis, qui fere sani quoque iacentis habitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장1)
Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die revertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam vel minus vel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum levius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장11)
At si in opere occupavit, tum demum se recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장26)
si inbecillitas occupavit, pro exercitatione gestatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장30)
Atque hic quoque, quaecumque species est, si nondum nimis occupavit, iisdem auxiliis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장25)
Id genus saepius viros quam feminas occupat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장3)
24 Nonnumquam autem lumbrici quoque occupant alvum, hique modo ex inferioribus partibus, modo foedius ore redduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장1)
interdum enim vetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae livent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장290)
Interdum vel ex nimia inflammatione, vel ob aestus inmodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adstrictum est, vel quia corpus aut senile aut mali habitus est, cancer occupat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장293)
Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupavit, sed etiam serpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장295)

SEARCH

MENU NAVIGATION